PL 83, col. 818

De ecclesiasticis officiis (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne

quia nec geminavit utriusque substantiae integritate
personam, nec confundit geminam unitate personae
substantiam. Altero quippe neutrum exclusit, quia
utrumque unus intemerato jure servavit. Quod Novi
et Veteris Testamenti salubris commendetur auctoritas;
illa quippe per prophetiam, ista per historiam
veraciter persoluta. Et quod neque de Deo, neque de
creatura saeculi sit cum paganis aut cum haereticis
aliquid sentiendum in his rebus, in quibus a veritate
dissentiunt.
3. Sed quod in utroque Testamento divina protestantur
eloquia, hoc tantummodo sentiendum. Quod
sive hominem, sive universa, nulla Deus necessitate
creaverit, neque ullam omnino esse visibilem invisibilemque
substantiam, nisi aut quae Deus sit, 463

aut a bono Deo bona creata sit; sed Deus summe et
incommutabiliter bonus, creatura vero inferius et
mutabiliter bona. Et quod animae incerta sit origo.
Et quod angelorum natura, vel animae non sit pars
divinae substantiae, sed Dei creatura ex nihilo condita,
ideoque incorporea, quia ad imaginem Dei creata.
4. De pietate morum, sine qua fides divini cultus
otiosa torpescit, et cum qua integritas divini cultus
perficitur, ut unusquisque Deum propter Deum, et
proximum in Deo diligens, usque ad dilectionem
quoque inimicorum pertendendo proficiat, ut proficiendo

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.