PL 83, col. 819

De ecclesiasticis officiis (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne

perveniat. Alterum quoque alterius pollui non
posse peccato, ubi voluntatis par non tenetur consensio.
Legitimas nuptias non credi damnandas, licet
ex eis quoque originali peccato obnoxia credatur
nasci posteritas, eisque jure fidelium virginum vel
continentium praeferenda doceatur integritas.
5.
Neque unum Trinitatis baptisma (quod nefas est)
iteretur; neque pro diversitate tradentium ministrorum
singulis putetur quibusque conferri, sed a Deo singulari
potestate donari. De quo 464 dictum legimus: Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem
super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto;
et ego vidi, et testimonium perhibui, quia hic est Filius
Dei
[(Joan. I)]
. Et ne ponitentiae remediis non egere
nos putemus, pro quotidianis humanae fragilitatis

excessibus, sine quibus in hac vita esse non possumus,
ita ut poenitentiae compunctione fructuosa universa
fateamur deleri peccata, sicut scriptum est: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta
sunt peccata. Beatus vir cui non imputavit Dominus
peccatum
[(Psal. XXXI)]
.
6. Nullum quoque suis viribus, sed per divinam
gratiam capiti Christo subjungi, atque in disruptae
pacis perseverantia in unitate Ecclesiae ipsius solidari.
Nec humanae voluntatis arbitrio bono quidquam
deputandum existimari, sed secundum propositum
voluntatis Dei omnem numerum electorum acquiri.
Bona quoque temporalia bonis malisque communia
a Deo creari, ejusque dispensatione singulis quibusque
vel tribui, vel negari. Quorum bonorum in unoquoque

fidelium non habitus, sed usus aut improbandus
est, aut probandus. Certa vero aeternaque bona
solos posse bonos in futuro consequi, quorum pignore
Ecclesiam nunc informatam credimus detineri,
hic habentem primitias spiritus, in futuro perfectionem,
hic sustentari in spe, postea pasci in re; hic
videre per speculum in aenigmate, in futuro autem
facie ad faciem, cum ad speciem fuerit perducta per
fidem [(I Cor. XIII)] .
7. Quod donec perficiatur in nobis, ut summi Dei
bonis fruamur aeternis, temporalibus fruendo in Deo,
non oberimus et proximis. Eam quoque nos spem
resurrectionis habere, ut eodem ordine, eademque
forma qua ipse Dominus resurrexit a mortuis, nos
quoque resurrecturos esse credamus in eodem corpore,

in quo sumus, vel vivimus; non naturam aut
sexum mutantes, sed tantum fragilitatem et vitia
deponentes. Ipsum quoque Satanam cum angelis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.