PL 83, col. 823
De ecclesiasticis officiis (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne
incipit illi jam prodesse ad salutem. Quod enim accipit,
approbo: sed quia foris accepit, improbo.
Dum autem venerit, non mutatur, sed agnoscitur;
character est enim regis mei: non ero sacrilegus,
si corrigo desertorem, et non muto characterem.
CAPUT XXVI. De chrismate.
1. Chrismatis unguentum Moyses primum in Exodo,
jubente Domino, et composuit, et confecit, quo
primi Aaron et filii ejus in testimonium sacerdotii
et sanctitatis peruncti sunt [(Exod. XXX)] . Deinde quoque
et reges eodem chrismate sacrabantur, unde et christi
469 nuncupabantur, sicut scriptum est: Nolite tangere christos meos
[(Psal. CIV, 15)]
, eratque
eo tempore tantum in regibus et sacerdotibus
mystica unctio, qua Christus figurabatur; unde et
ipsum nomen a chrismate dicitur.
2.
Sed postquam Dominus noster verus rex et
sacerdos aeternus a Deo Patre coelesti ac mystico
unguento est delibutus, jam non solum pontifices et
reges, sed omnis Ecclesia unctione chrismatis consecratur,
pro eo quod membrum est aeterni regis et
sacerdotis. Ergo quia genus sacerdotale et regale