PL 83, col. 824

De ecclesiasticis officiis (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne

sumus, ideo post lavacrum ungimus, ut Christi
nomine censeamur [(I Petr. II, 9)] .
CAPUT XXVII. De manuum impositione, vel confirmatione.
1. Sed quoniam post baptismum per episcopos
datur Spiritus sanctus cum manuum impositione,
hoc in Actibus apostolorum apostolos fecisse meminimus.
Sic enim dicitur: « Factum est, dum Apollo
esset Corinthi, ut Paulus, peragratis superioribus
partibus 470 veniret Ephesum, ibique cum invenisset
quosdam discipulos, dixit ad illos: Si Spiritum
sanctum accepistis credentes? At illi dixerunt
ad eum: Sed neque si Spiritus sanctus est, audivimus.
Dixitque eis: In quo ergo baptizati estis? At

illi dixerunt: In Joannis baptismate. Ait autem Paulus:
Joannes baptizavit baptismo poenitentiae plebem,
dicens in eum qui venturus esset post ipsum
ut crederent, hoc est, in Jesum Christum. Quod
cum audissent, baptizati sunt 471 in nomine Domini
Jesu, et cum imposuisset illis manum Paulus,
venit Spiritus sanctus super illos, loquebanturque
linguis, et prophetabant [(Act. XIX, 1)] .
2.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.