PL 83, col. 900

Epistolae (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne

necesse sit illos restaurari in locum honoris, qui per
poenitentiam reconciliationem 564 meruerunt divinae
pietatis. Hi neque immerito consequuntur ademptae
dignitatis statum, qui per emendationem poenitentiae
recepisse noscuntur vitae remedium. Id enim,
ne forte magis ambiguum sit, divinae auctoritatis sententia
confirmetur.
5.
Ezechiel enim propheta sub typo praevaricatricis
Jerusalem ostendit post poenitentiae satisfactionem
pristinum posse restaurari honorem. Confundere
(inquit), o Juda, et porta ignominiam tuam. Et post
paululum: Et tu, inquit, et filiae tuae revertimini ad
antiquitatem vestram [(Ezech. XVI, 52)]
. Quod dixit, confundere,
ostendit post confusionem, id est, peccati
opus, debere quemque erubescere, et pro admissis

sceleribus verecundam frontem humi prostratam
demergere, pro eo quod dignum confusionis
perpetraverit opus.
6. Deinde praecipit ut portet ignominiam, id est,
dehonorationem nominis, sive dignitatis, et revertatur
ad antiquitatem suam. Ergo dum quisque post
opera confusionis suae confunditur, atque ignominiam
depositionis suae cum humilitate portaverit, revocari
secundum prophetam ad priorem statum
poterit. Item Joannes evangelista angelo Ephesi
Ecclesiae inter caetera simile quiddam scribit: Memor
esto unde cecideris, et age poenitentiam, et prima opera
tua fac, alioquin veniam tibi, et movebo candelabrum
tuum de loco suo [(Apoc. II, 5)]
.
7.
In angelo Ecclesiae praepositum utique, id est,

sacerdotem ostendit, juxta Malachiam, qui dicit: Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et lex requiritur
ex ore ejus, quia angelus Domini exarcituum est
[(Malach.
II, 7)]
. Praepositus ergo lapsus in vitium per
evangelistam monetur, ut memor sit unde ceciderit,
et agat poenitentiam, et prima opera faciat, ut non
moveatur candelabrum ejus.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.