PL 83, col. 901
Epistolae (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne
8. Nam candelabrum doctrina sacerdotalis, vel
honor potestatis, quem gestat, intelligitur, juxta
quod scriptum est apud Samuelem in damnationem
Heli: Oculi ejus caligaverant, nec poterant videre lucernam
Dei, antequam exstingueretur [(I Reg. III, 2)]
;
lucerna quippe Dei fuerat, quod dignitate sacerdotali
pollens, justitiae claritate 565 fulgebat; exstinctam
propheta asserit, dum ob scelera filiorum sacerdotii
potestatem meritorumque lumen amisit. Candelabrum
ergo, sive lucerna sacerdotis (quae intelliguntur
charismata honoris) tunc penitus juxta Joannem
exstinguitur, vel movetur, quando post delicti casum,
neglecta poenitentia, admissa scelera non deflentur.
9.
Non enim dicit: Pro eo quod cecidisti, commovebo
candelabrum tuum; sed, nisi poenitentiam egeris,
movebo candelabrum tuum. Ergo ad quemque praepositum
peccantem, si praevenerit poenitentia delicti,
utique sequitur venia, et reparatio meriti. Et in
Proverbiis scriptum est: Qui abscondit scelera sua,
non dirigetur; qui vero confessus fuerit, et dereliquerit
ea, misericordiam consequetur [(Proverb. XXVIII, 13)]
.
10.
Nam et ipsum, quod canonum censura post
septem annos remeare poenitentem in statum pristinum
praecipit, non ex electione proprii arbitrii sancti
Patres, sed potius ex sententia divini judicii sanxerunt.
Nam legitur quod Maria soror Moysi prophetissa,
dum obtrectationis adversus Moysen incurrisset
delictum, illico stigmate leprae perfusa est; cumque
peteret Moyses ut emundaretur, praecepit eam
Deus extra castra septem diebus egredi, atque
post emendationem rursus eam in castra admitti [(Num. XII)] .
11.
Maria ergo, soror Aaron, caro intelligitur
sacerdotis, quae dum superbiae dedita, sordidissimis
corruptionum contagiis maculatur, extra castra septem
diebus, id est, extra collegium sanctae Ecclesiae
septem annis projicitur, qui post emundationem
vitiorum loci, sive pristinae dignitatis recipit meritum.
12.
Ecce in quantum valui, concilii Ancyritani
antiquam et plenam auctoritate sententiam sacris
testimoniis plane explanavi, ostendens eum posse
restaurari in proprio honore, qui per poenitentiae
satisfactionem novit propria delicta deflere: qui vero
neque luget quae gessit, sed lugenda sine ullo pudore
religionis, vel timore judicii divini committit, eum
nullo modo posse ad pristinum gradum restaurari.
13.
In finem autem epistolae hujus hoc adjiciendum
putavi, ut quotiescunque in gestis conciliorum
discors sententia invenitur, illius concilii magis teneatur
sententia, cujus antiquior aut potior exstat