PL 83, col. 902

Epistolae (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne

auctoritas. Datum pridie Kal. Mart., anno tertio
regni domini nostri gloriosissimi Witerici regis.
EPISTOLA V. ISIDORI HELLADIO ALIISQUE EPISCOPIS.
566 Dominis meis et Dei servis Helladio caeterisque
qui cum eo sunt coadunati episcopis Isidorus.
1. Afficimur lacrymis, compungimur stimulis peccatorum
nostrorum, cum ruinam fratris agnoscimus,
quia sicut de salute laetitia, ita de periculo animae
gemitus est. Cognovimus enim Hispalensem Cordubensis
ecclesiae sacerdotem in pontificali culmine
carnali labe dilapsum, et de altitudine honoris in
profundo flagitiorum flenda ruina demersum; et quia
vobis sollicitudo pastoralis incumbit, vestroque judicio
delinquentium errores discutiendos censura divina

disposuit, dicens: Sacerdotes stabunt in judiciis meis,
et judicabunt inter sanctum et pollutum [(Ezech. XLIV,
24)]
, hanc igitur vocem Domini cognoscentes, cum
effusione lacrymarum vestram sanctitatem deposcimus,
ut idem lapsus sancto coetui vestro praesentatus,
agnito a vobis confessionis eloquio, synodali sententia
a gradu sacerdotii deponatur.
2.
Melius est illi ut temporaliter judicetur a vobis,
quam aeterno damnetur judicio. Levior est illi praesentis
temporis ignominia, quam futura gehennae
tormenta. Sciat enim se amisisse nomen, et officium
sacerdotis, qui meritum perdidit sanctitatis. Quapropter
judicii vestri decreto poenitentiae perpetua
flagitia perpetrata lamentatione deploret; plangat
sacerdotii cultum, quem male vivendo perdidit; lugeat

animae suae statum, quem tanto putredinis coeno
coinquinavit; fortasse porriget illi manum quandoque
Spiritus sanctus, ut per dignam satisfactionem
mereatur peccatorum remissionem. Pro me quoque
deprecor, sanctissimi sacerdotes, ut pietatem divinam
exorare dignemini, ut immemor malorum meorum,
quibus et ipse collapsus sum, a peccatorum
vinculo, quibus huc usque sum colligatus, dissolvat,
et fructum indulgentiae vestris meritis tribuat.
EPISTOLA VI. ISIDORI CLAUDIO DUCI.
567 Dilecto in Christo filio Claudio duci Isidorus.
1. Catholicae strenuitatis tuae suscipiens schedulas,
Domini nostri Jesu Christi omnipotentiam collaudamus,

qui de prosperis tuis successibus et triumphis
Ecclesiae sanctae suae misericorditer in praesenti de
inimicis triumphare largitur. Te quidem me piis urgente
petitionibus, tuis inquisitionibus respondere,
laetor in Domino, quia ea quae sunt de fide catholica,
sollicite perquiris. Ad id ergo quod objecisti primo,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.