PL 85, col. 747

Missale mixtum (Auctor incertus), J. P. Migne

in omnibus. V\. Gloria et honor Patri: et Filio: et
Spiritui Sancto: in secula seculorum: amen. P. In
omnibus.
Oratio. Omnipotens sempiterne Deus presta
nobis: ut obtentu beatorum: Martyrum tuorum
Adriani atque Natalie salvemur in mundo: qui repausatio
sanctis tuis existunt in ergastulo. Et qui
plagis beatorum exhibuerunt diligentiam: peccantibus
curam prorogent indefessis. V\. Amen. Per
misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit
semper vobiscum.
R\. Et cum.
Lectio libri Ecclesiastici Salomonis [( Cap. XI,
XXVI)]
.
R\. Deo gratias.
Datio Dei permanet justis: et profectus illius successus
habebit in eternum. Mulieris bone beatus
vir: numerus annorum ejus inestimabiles. Mulier
fortis oblectat virum suum: et annos vite illius in
pace implebit. Pars bona mulier bona in parte bona:
timentium Deum: dabitur viro pro factis bonis.
Gratia mulieris sedule delectabit virum suum: et
ossa illius impinguabit. Disciplina illius datum Dei:
mulier sensata et tacita: non est immulatio erudite
anime. Gratia super gratiam mulier sancta et
pudorata omnis autem ponderatio non est digna continentis
anime. Sicut Sol oriens in mundo in altissimis
Dei: sic mulier bona species in ornamento domus
est. Lucerna splendens super candelabrum
sanctum species faciei super etatem stabilem. Columne

auree super bases argenteas: et pedes firmi
super plantas stabilis mulieris. Fundamenta eterna
super petram solidatam: et mandata Dei in corde
mulieris sancte. R\. Amen.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.