PL 86, col. 55

Breviarium (Auctor incertus), J. P. Migne

Quia exacuam sicut fulgur gladium meum, * et sagittas
meas consummabo in eis:
Et suscipiet manus mea judicium, * et reddam judicium
inimicis, et odientibus me retribuam.
Inebriabo sagittas meas sanguine, * et gladius meus
manducabit carnes,
A sanguine vulneratorum, * et captivitates a capite
principum inimicorum.
Laetamini caeli simul cum eo, * et adorent eum omnes
Angeli ejus:
Laetamini gentes simul cum populo ejus, * et confirment
eum omnes filii Dei;
Quia sanguis filiorum ejus defendetur: * et defendet,
et reddet judicium inimicis, et odientibus se retribuet,
et mundabit Dominus terram populi sui.
Gloria, et honor Patri, et Filio et Spiritui sancto.
Sicut erat, etc.
6 Antiphona reiteretur. Audiat terra.
Ad Benedictus, Antiphona. Benedictus es Deus, et
benedictum nomen gloriae tuae. P. Benedicite Dominum
omnes electi ejus: sit nomen sanctum ipsius benedictum
in omnia saecula saeculorum.
Canticum trium Puerorum [(Dan. III)]
.
Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum:
* et laudabilis, et gloriosus, in saecula:
Et benedictum nomen gloriae tuae, * quod est sanctum:
et laudabile, et gloriosum in saecula.
Benedictus es in templo sancto honoris tui, qui
vides abyssos, et sedes super sedem regni tui, in firmamento

caeli: * et laudabilis, et gloriosus in saecula.
Benedicite omnia opera Domini, caeli, * Angeli,
atque omnes qui estis supra caelos;
Omnes virtutes, sol et luna, imber et ros, * omnis
spiritus, ignis et aestus, noctes et dies, lux et tenebrae,
Hyems et aestus, gelationes et nives, * fulgura et
nubes;
Terra, montes, et colles, * et omnia nascentia de
terra;
Maria et flumina, fontes, * cete et omnia quae moventur
in aquis;
Volueres caeli, bestiae et jumenta, * filii hominum,
Israel: sacerdotes, servi Domini, spiritus et animae
justorum, sancti et humiles corde:
Anania, Azaria, et Misael, Domino hymnum dicite,
* et superexaltate cum in saecula. Amen.
P. Benedicite Dominum.
Gloria, et honor Patri, etc.
P. Benedicite Dominum.
Sono. Venite, exultemus Domino. Require fol. 1.
Lauda. Laudate Dominum de caelis, Alleluia, alleluia.
Laudate eum in excelsis. Alleluia, alleluia.
Psalmus CXLVIII.
Laudate Dominum de caelis: * laudate eum in excelsis.
Laudate eum omnes Angeli ejus: * laudate eum
omnes virtutes ejus.
Laudate eum Sol et Luna: * laudate eum omnes
stellae, et lumen.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.