PL 86, col. 56

Breviarium (Auctor incertus), J. P. Migne

Laudate eum caeli caelorum: * et aquae, quae super
caelos sunt, laudent nomen Domini.
Quia ipse dixit, et facta sunt: * ipse mandavit, et
ereata sunt.
Statuit ea in aeternum, et in saeculum saeculi: * praeceptum
posuit, et non praeteribit.
Laudate Dominum de terra, * dracones, et omnes
abyssi.
Ignis, grando, nix, glucies, spiritus tempestatis:
* qui faciunt verbum ejus.
Montes, et omnes colles: * ligna fructifera, et omnes
cedri.
Bestiae, et universa pecora: * serpentes, et volucres
pennatae.
Reges terrae, et omnes populi: * principes, et omnes

judices terrae.
Juvenes, et virgines: * seniores cum junioribus
laudent nomen Domini:
Quia exaltatum est nomen ejus solius. * Confessio
ejus super caelum et terram:
Et exaltabit cornu populi sui. * Hymnus omnibus
sanctis ejus: filiis Israel, populo appropinquanti sibi.
Psalmus CXLIX.
Cantate Domino canticum novum: * laus ejus in
Ecclesia sanctorum.
Laetetur Israel in eo, qui fecit ipsum: * et filiae
Sion exultent super regem suum.
Laudent nomen ejus in choro: * in tympano et
psalterio psallant ei.
Quia beneplacitum est Domino in populo suo: * et
exultabit mansuetos in salute.
Exultabunt sancti in gloria: * laetabuntur in cubilibus
suis.
Exultationes Dei in faucibus eorum: et gladius bis
acutus in manibus eorum:
Ad faciendam vindictam in nationibus, * increpationes
in populis.
Ad alligandos reges eorum in compedibus: * et nobiles
eorum in vinculis ferreis.
Ut facient in eis judicium conscriptum: *
gloria haec est omnibus sanctis ejus.
Psalmus CL.
Laudate Dominum in sanctis ejus: * laudate eum
in firmamento virtutis ejus.
Laudate eum in potentatibus ejus: * laudate eum
secundum multitudinem magnitudinis ejus.
Laudate eum in sono tubae: * laudate eum in psalterio,
et cithara.
Laudate eum in tympano, et choro: * laudate eum
in chordis, et organo.
Laudate eum in cymbalis bene sonantibus: * laudate
eum in cymbalis jubilationis: omnis spiritus
laudet Dominum.
Gloria, et honor Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat, etc.
7 Lectio libri Ecclesiastici Salomonis [(Cap. XXIV)]
.
R\. Deo gratias.
Fili, qui audit me, non confundetur: et qui operantur
in me, non peccant: qui elucidant me, vitam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.