PL 86, col. 57

Breviarium (Auctor incertus), J. P. Migne

aeternam possidebunt. Haec omnia liber vitae, testamentum
Altissimi, et agnitio veritatis. Legem mandavit
Moyses in praeceptis justitiarum, et hereditatem
domui Jacob, et Israel promissiones. Posuit David
puero suo excitare regem ex ipso fortissimum, in
throno honoris sedentem in sempiternum. Qui implevit
quasi Phison scientiam, et sicut Tigris in diebus
novorum. Qui adimplet quasi Euphrates sensum;
qui multiplicat quasi Jordanis in tempore messis.
Qui mittit disciplinam sicut lucem: et assistens quasi
Gehon in diebus vindemiae. Qui perfecit primum
scire ipsam, et infirmior non investigavit eam. A
mari enim abundavit cogitatio ejus, et consilium ipsius
in abysso magna. Ego sapientia effudi flumina. Ego
trames aquae in messe defluo. Ego quasi fluvius

Dioryx, et sicut aquaeductus exivi a paradiso. Dixi
rigabo hortum meum, et inebriabo prati mei fructum.
Et ecce factus est mihi trames abundans, et fluvius
meus appropinquavit ad mare: quoniam doctrinam
quasi lucem illuminabo omnibus, et narrabo
illam usque in longinquum. Penetrabo inferiores partes
terrae, et inspiciam omnes dormientes, et illuminabo
sperantes in Deum. R\. Amen.
Hymnus.
Cunctorum Rex omnipotens,
Mundum salvare veniens,
Formam assumpsit corporis
Nostrae similitudinis.
Qui regnat cum Altissimo,
Virginis intrat uterum,
Nasciturus in corpore,
Mortis vincula disrumpere.
Gentes erant in tenebris.
Viderunt lumen fulgoris,
Cum Salvator advenerit
Redimere, quos condidit.
Quem olim Vatum praescia
Cecinerunt oracula,
Nunc veniet in gloria,
Nostra ut curet vulnera.
Laetemur nunc in Domino
Simul in Dei Filio.
Parati eum suscipere
Adventus sui gloria.
R\. Amen.
Supplicatio. Oremus Redemptorem. fol. 2.
Capitula. Preces nostras ne despexeris, Domine:
intende jam, et exaudi clementer: ut, qui voce inimici
turbati dejicimur, Unigeniti tui Adveatu sacratissimo
consolemur: et Fide pennigerati, velut columba,
ad superna tendamus. Elonga nos, Domine, a
saeculo maligno, et a laqueo inimiici custodi. Per
Christum.
Pater noster. Et ne nos.
Dicat Presbyter. Liberati a malo, confirmati semper
in bono tibi servire mereamur Deo, ac Domino
nostro. Pone. Domine, finem peccatis nostris: da
gaudium tribulatis: praebe redemptionem captivis:
sanitatem infirmis, requiemque defunctis. Concede

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.