PL 86, col. 61

Breviarium (Auctor incertus), J. P. Migne

Tonabit Deus in voce sua mirabiliter, * qui facit
magna et inscrutabilia.
Qui praecepit nivi, ut descendat in terra; * et hiemis
pluviis, et imbri fortitudinis suae.
Quia in manu omnium hominum signat: * norint
singuli opera sua.
Ingredietur bestia latibulum suum, * et in antro
suo morabitur.
Ab interioribus egredietur tempestas, * et ab Arcturo
frigus.
Flante Deo concrescit gelu, * et rursus latissimae
funduntur aquae.
Frumentum desiderat nubes, * et nubes adspargunt
lumen suum.
Quae illustrant cuncta per circuitum, * quocumque

eas voluntas gubernantis duxerit,
Ad omne quod praeceperit illis, * super faciem
orbis terrarum.
P. Ecce Deus magnus.
Gloria, et honor Patri, et Filio et Spiritui Sancto,
etc.
P. Numerus annorum.
Matutinarium. Antiphona. In tuo, Deus, lumine
videbimus lumen. V\. Ostende misericordiam tuam
scientibus te, et justitiam tuam his, qui recto sunt
corde. P. In tuo, Deus, lumine. V\. Gloria, et honor
Patri. P. In tuo, Deus, lumine.
Lauda. Laudate Dominum in sanctis ejus. Alleluia,
alleluia. Laudate eum in firmamento virtutis
ejus. Alleluia. Psalmus CL. P. Laudate Dominum.

V\. Gloria, et honor Patri, et Filio, etc. P. Laudate
eum in firmamento, etc.
Prophetia. Fili, qui audit me non confundetur. Require fol.
7.
In omnibus hebdomadibus sequentibus require Prophetiam
semper in quolibet Dominico propinquiori
praeterito: et fiat cursus per eam in Matutinis, sive sit
in prima Dominica, sive in secunda, vel in tertia, vel in
quarta, seu in quinta, vel in sexta hebdomada in Adventu
Domini usque ad Nativitatem ipsius.
10 Hymnus.
Cunctarum rerum Omnipotens
Mundum salvare veniens,
Formam assumpsit corporis
Nostrae similitudinis.
Qui regnat cum Altissimo
Virginis intrat uterum,
Nasciturus in corpore,
Mortis vincula disrumpere.
Gloria Patri Ingenito,
Gloria Unigenito,
Una cum Sancto Spiritu
In sempiterna saecula.
Amen.
Supplicatio. Oremus Redemptorem. fol. 2.
Capitula. Emitte, omnipotens Pater, de summis
Coelorum claritatis tuae lumen, Dominum nostrum Jesum
Christum, et nostrorum arcana irradia pectorum:
ostende veritatem tuam, quae nos a falsis inimici

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.