PL 87, col. 1061
Vita Attalae (Jonas Bobiensis), J. P. Migne · Vita Bertulfi (Jonas Bobiensis), J. P. Migne
copia adornat sicut scriptum est: Spiritus ejus ornavit
coelos [(Job XXVI, 13)]
; quia illi ad coelestem vitam
Vitam sancti Bertulfi Bobiensis abbatis tertii, Venerabili
Bedae falso ascriptam, a Surio expolitam
restituere tentavimus. Eam reperimus, at mutilam,
in quodam monasterii nostri Compendiensis apographo,
in quo Jonae lucubrationes, excepta sancti
Eustasii abbatis Vita, hoc modo dispositae sunt, ut
Vita sancti Columbani unum librum, Vita sancti
Attalae abbatis alterum, narratio de rebus mirificis
in Burgundofarae monasterio Eboriacensi patratis
tertium constituat distinctum in XVIII capitula; quorum
tertium decimum sancti Bertulfi abbatis Bobiensis
Acta qualia hic subjiciuntur comprehendit, alia
quinque (quae quidem in ms. Cod. lacero desiderata
ex Surio supplevimus, quorumdam monachorum
Bobiensium praeclara facta mortemque egregiam praestringunt.
Jonas auctor rebus pene omnibus testis
adfuit.
INCIPIT VITA.
1.
Quam praeclara sint monimenta justorum, doctorum
ordo per temporum vicissitudines studuit posteritati
declarare. Quae ergo nunc nostris noscuntur
patrata temporibus, nequaquam silentio negligentiae
somno torpente sunt praetermittenda, ut sicut
nobis praecedentium exempla uberius religionis studia
generant, ita postmodum posteritati nostrorum
temporum augmenta pariant; dumque aliis imitanda
propagamus, nobis saepius memoranda opponimus.
Venerabilis etenim Bertulfus Ebobiensis coenobii
praesul, cujus superius fecimus mentionem [( In prologo
Vitae S. Columbani, et in Vita S. Attalae )] , quis
quantusque fuerit, a nobis non est omittendum tradere
memoriae, sed prius qualis conversatio in saeculo
fuerit memorandum est.
2.
Fuit enim genere nobilis, licet gentilis, consanguineus
Arnulfi Mettensis urbis pontificis. Qui cum
praefatum pontificem Arnulfum ad cultum religionis
post aulicos honores, infulas, pompasque saeculi
ad religionis studia anhelare perspexit, nisus est
et ipse calcando terrena coelestia desiderare. Postposuit
patrem, natale solum, pompas orbis juxta
Evangelii vocem; postremum amissione rerum nudus
tollendo crucem ad semetipsum abnegando secutus
est Christum. Junctus supradicto pontifici Arnulfo