PL 87, col. 1098

Regula monachorum (Fructuosus Bracarensis), J. P. Migne

utpote sub quadam specie monasticae professionis
viventes. Contra hunc abusum surrexerunt
concilii Herdensis Patres, qui in canone tertio decernunt
ut nullus laicus vel ecclesiasticus capellam
vel ecclesiam ab illis aedificatam auderet in speciem
vel formam monasterii erigere, nisi congregatio ibidem
collecta viveret secundum regulam monasticam
ab episcopo approbatam, et juxta leges dioecesanas.
Nullus autem hunc abusum gravius infectatus est
quam sanctus Fructuosus, prout ex exordio hujus
regulae communis omnino constat, ubi talia conventicula
non monasteria, sed animarum perditionem
appellat, etc. Et, ut huic malo obviam iret, pro illis
hominibus vere ad Christum conversis hanc suam
secundam regulam condidit, binis reliquis amplius
temperatam, atque utriusque sexus infirmitatibus
magis accommodatam, ita ut novum monasticae vitae
genus introduxisse videatur. Nam, juxta hanc regulam,
in monasteria admittebat senes et anus, conjugatos

etiam utriusque sexus cum liberis suis septimum
annum aetatis egressis; ita tamen, ut viri cum
filiis seorsim degerent in monasteriis a sequiori sexu
separatis; quemadmodum et feminae cum suis filiabus
vivere debebant a viris separatae; ita ut quilibet sexus
habuerit suos distinctos superiores, viri abbatem,
feminae abbatissam, sive quoscunque alios superiores
a regula praescriptos. Denique sanctus Fructuosus in
omnibus suis regulis professionem, quam vocamus
monachorum, appellat pactum, quo initiandi promittebant
se omnia coenobii sui instituta observaturos,
neque unquam ab ejus districtione vel tantisper recessuros.
Hujus pacti specimen etiam in regula sancti
Isidori invenit Mabillonius, quod et ex Codice
vetustissimo Lirinensi desumptum suis Annalibus Benedictinis
inseruit tomo I, lib. XII, pag. 363. Sed
longe prolixius est pactum sancti Fructuosi hic ad
calcem hujus regulae communis appositum, incipiens
a quadam professione fidei emittenda circa mysterium
sanctissimae Trinitatis, quam faciendam publice

existimavit recte piissimus episcopus, ob latescentem
forsan adhuc haeresin Arianam apud Hispanos.
INCIPIUNT CAPITULA REGULAE S. FRUCTUOSI EPISCOPI.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.