PL 87, col. 1101
Regula monachorum (Fructuosus Bracarensis), J. P. Migne
disserente caeteris simplicioribus quod legitur patefiat.
Quod quidem et aestate post vesperam conservetur,
ut priusquam compleant liber legatur. Ita
denique duodenis iterum cantatis psalmis adeant
cubilia, paululumque quiescentes, gallicinio jam sonante,
recitatis tribus psalmis, cum laude et benedictione
sua matutinum celebrent sacrificium. Quo
peracto, quia meditationi incumbendum est, mox ut
ad locum consuetae meditationis pervenerint, ternos
recitent psalmos, et orationem ex integro finientes,
meditentur usque ad ortum solis. Sane in omnibus
horarum singularum orationibus, nocturno ac diurno
tempore, ad omnem psalmorum finem, gloria cantantes
Deo prosternentur in terram, eo scilicet ordine,
ut nemo prius seniore aut incurvetur, aut
iterum surgat, sed omnes summa aequalitate consurgant,
extensisque ad coelum palmis orando persistant,
sicut et aequaliter merguntur. Sabbatorum
vero et Dominicarum noctium curriculis, seno missarum
super adjecto officio, senis etiam missis vigiliae
cum senis responsoriis celebrentur, ut Resurrectionis
dominicae solemnitas ampliori officiorum
psalmodia magis honoretur, quod et praecipuarum
festivitate missarum praecedente nocte competenter
officiorum genere de qualibet solemnitate semper est
celebrandum.
CAPUT IV. De habitu et veste monachorum.
Vestimenta non multa nec superflua sint; duabus
tantum cucullis villata et simplici, et uno palliolo,
ternisque tunicis, et staminiis duabus cujusque necessitatis
querimonia sufficienda est. In ipsis quoque
calceariis hoc utendum est, ut hieme pedules
calceent, qui voluerint, a die Kalendarum Novembrium
usque ad Kal. Maias; reliquis aestivis mensibus
caligarum tantum solatiis muniendi sunt. Femoralium
usus cuiquam est permittendus, maxime his qui ministerio
implicantur altaris. Sed et hoc qui studere
voluerit, reprehendendus non erit, cum hucusque
nunc constet pleraque hunc usum monasteria etiam
in his regionibus non habere. Instrumentis competens
adhibenda est disciplina, nec amplius quidquam
ab aliquo requirendum, quam unum stragulum, calnabenque
villatum, mappulam, et duabus lanatis
pellibus arietum. Quidquid in veste, vel cultu est
monachorum, non peculiariter apud unumquemque
habendum, sed sub manu unius fratris spiritualis in
una cella recondendum est; quique cum necessaria
poposcerit, petenti cuiquam congrua statura mutatoria
tribuat; nec quisquam e monachis suum asserens
dicat: codex meus, tabulae meae, vel reliqua.
Quod verbum si de ore ejus effugerit, poenitentiae
subjacebit, ne velut propria quaelibet in monasterio
habere videatur; sed sint illis, sicut scriptum est,
omnia communia [(Act. IV)] . Unde et studere iisdem
custos debet, ut summam in his vestibus deligend s
habeat solertiam, et cuique, ut dictum est, apta distribuat.
Nec quisquam de hoc murmurare praesumat,
cum sibi distributa aliorum conspicit indumenta vestiri.