PL 87, col. 1102

Regula monachorum (Fructuosus Bracarensis), J. P. Migne

Subolae sane, acus, ac fila diversa pro consuendis,
emendandis, sarciendisve vestibus, ipsi tribuenda
sunt ab abbate; et cum necessitas poposcerit,
lavandi atque emendandi habeat facultatem. Quidquid
in vestimentis, calceamentis, vel lectariis monachorum
vetustum fuerit, dum nova percipiunt, totum ab
abbate pauperibus erogetur.
CAPUT V. De mensis.
Cum nora nona ad vescendum convenitur, dicto
psalmo, residentibus aliis, unus legat in medio. In
cibo sit strepitus nullus, nemo comedens loquatur.
Si quid deest in mensa, is qui praeest signo dato vel
nutibus silenter petat, et indicet ministranti quid
inferri, vel quid auferri, sit a mensa necesse. Priusquam

ad mensam conveniant, praecedat oratio. Postquam
a mensa surrexerint, sequatur oratio; nec
ante quisquam alicubi praesumat progredi, quam
coram altario Christo gratiarum resolverit actiones.
Carnem cuiquam nec gustandi, nec sumendi,
est concessa licentia; non quod creaturam Dei judicemus
indignam, sed quod carnis abstinentia utilis
et apta monachis aestimetur. Servato tamen moderamine
pietatis erga aegrotorum necessitudines
vel longe proficiscentium qualitates, ut et volatilium
esibus infirmi sustententur, et longinquo
itineri destinati. Si aut a principe, vel episcopo sperantur,
pro benedictione et obedientia degustare non
metuant, servantes apud se de reliquo continentiam
consuetam. Quod si quis monachus violaverit, et

contra sanctionem regulae usumque veternum vesci
carnibus praesumpserit, sex mensium spatio retrusioni
et poenitentiae subjacebit. Vivant enim solis
oleribus, et leguminibus, raroque pisciculis fluvialibus,
vel marinis; et hoc ipsum quoties se opportunitas
fratrum, vel festivitas solemnitatis dederit
alicujus, servata in his et similibus causis discretione
majoris. Per dies singulos vini potionibus
sustententur, juxta providentiam tamen abbatis, vel
praepositi, haec ipsa potionis parcimonia temperetur;
ita duntaxat, ut inter quatuor fratres sextarius dividatur.
Sabbato vero vel Dominicis diebus ad vesperum
una potio adjiciatur. Quilibet ex monachis jejunium
solvere non praesumat, nec priusquam in commune

reficiant cum caeteris, vel postquam refecerint,
quidquam quod ad potandum vel edendum pertinet
gustare vel contingere audeat, vel occulte quodlibet
peculiariter recondere, vel habere praesumat. In
praecipuis solemnitatibus tria pulmenta et totidem
potiones fratribus praebeantur.
CAPUT VI. De operatione.
In operando haec ratio observetur. Verno, vel
aestate, dicta prima, commoneantur decani a praeposito
suo quale opus debeant exercere, atque illi
reliquos admoneant fratres; tum demum, dato signo,
sumptis ferramentis, congregentur in unum, factaque
oratione, pergent recitantes ad opus, usque ad horam
diei tertiam. Revertentes ad ecclesiam, tertia

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.