PL 87, col. 1111
Regula monachorum (Fructuosus Bracarensis), J. P. Migne
Solent enim nonnulli ob metum gehennae in suis
sibi domibus monasteria componere, et cum uxoribus,
filiis, et servis, atque vicinis, cum sacramenti
conditione in unum se copulare, et in suis sibi, ut
diximus, villis et nomine martyrum ecclesias consecrare,
et eas falso nomine monasteria nuncupare.
Nos tamen haec non dicimus monasteria, sed animarum
perditionem, et Ecclesiae subversionem. Inde
surrexit haeresis et schisma, et grandis per monasteria
controversia. Et inde dicta haeresis, eo quod
unusquisque suo quid placuerit arbitrio eligat; quod
elegerit, sanctum sibi hoc putet, et verbis mendacibus
defendat. Hoc tales ubi reperitis, non monachos,
sed hypocritas et haereticos, esse credatis.
Et hoc optamus, et omnino vestram sanctitatem quaesumus,
cum talibus nullam conversationem jubemus
habeatis, neque eos imitemini. Et quia suo arbitrio
vivunt, nulli seniorum volunt esse subjecti, et nil de
propria substantia pauperibus erogant, sed adhuc
aliena, quasi pauperes, rapere festinant, ut cum
uxoribus et filiis plus quam cum in saeculo erant lucra
conquirant. Et haec faciendo perditione animarum
non curant, ut non animarum, sed corporum
plus quam seculares homines emolumenta habeant,
et pro suis pignoribus more luporum doleant, et de
die in diem non retroacta peccata plangant; sed cum
scandalo semper studio rapacitatis anhelant; et non
de poena futura cogitant, sed unde uxores et filios
pascant, acrius anxiantur; et cum ipsis vicinis, cum
quibus prius se cum juramentis ligaverant, pro hoc
tepefacti cum grandi jurgio et discrimine se ab invicem
separant; et res quas ante per imaginariam
charitatem expendendas communiter miscuerant,
non jam simpliciter, sed cum exprobratione unus
alteri raptat. Quod si aliqua ex illis imbecillitas apparuerit,
propinquos, quos in saeculo reliquerunt,
cum gladiis, et fustibus, ac minis sibi adjutores adducunt,
et qualiter haec disrumpant in prima dudum
conversatione excogitant. Et vulgares et ignari cum
sint, talem praeesse sibi abbatem desiderant, ut ubi
se voluerint convertere, quasi cum benedictione suas
voluntates faciant, et quidquid eis placuerit dicere,
dicant; et alios more instigationis dijudicant, et servos
Christi dente canino dilaniant; et hoc agunt, ut
semper cum saecularibus et hujus mundi principibus
commune consortium habeant, et amatores mundi
cum mundo diligant, qualiter immundi cum mundo
pereant. Tali se saepe exemplo taliter alios vivere
invitant, et infirmis mentibus offendiculum parant.
De talibus Dominus in Evangelio ait: Cavete
a falsis fratribus, qui veniunt ad vos in vestibus
ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces: a fructibus