PL 87, col. 1112

Regula monachorum (Fructuosus Bracarensis), J. P. Migne

eorum cognoscetis eos, quia non potest arbor
mala fructus bonos facere [(Matth. VII)]
. In fructu operationem
dixit, in foliis verbum. Et ut eos in opere
cognoscatis, verba illorum pensare potestis, quia,
cupiditatis face succensi, non possunt Christi pauperibus
adaequari. Christi vero pauperes hanc
habent consuetudinem, nihil in hoc mundo cupiunt
habere, ut possint Deum et proximum perfecte
diligere. Et qualiter supradictos lupos possint evadere,
Dominum cognoverunt dicentem: Ecce mitto
vos, sicut oves in medio luporum. Non portetis
sacculum, neque peram [(Matth. X)]
. Proinde Christi
servus, qui cupit esse verus discipulus, nudam
crucem ascendat nudus, ut mortuus sit saeculo,
Christo vivat crucifixo. Et postquam deposuerit

corporis sarcinam, et hostem viderit trucidatum,
tunc se putet devicisse mundum, et cum sanctis
martyribus aequiparasse triumphum.
CAPUT II. Ut presbyteri saeculares non praesumant absque episcopo, qui per regulam vivit, aut consilio sanctorum Patrum, per villas monasteria construere
Solent nonnulli presbyteri simulare sanctitatem,
et non pro vita aeterna hoc facere, sed amore mercenariorum
Ecclesiae deservire; et sub praetextu
sanctitatis divitiarum emolumenta sectari; et non a
Christi amore provocati, sed a populi vulgo incitati,
dum formidant suas perdere decimas, aut caetera lucra
relinquere, conantur quasi monasteria aedificare.
Et non more apostolorum hoc faciunt, sed ad instar

Ananiae et Saphirae. De ipsis ait beatus Hieronymus.
Non res suas pauperibus erogaverunt, non per exercitum
in monasterio laboriosam vitam duxerunt; non
mores suos reprehenderunt, ut assidua meditatione
corrigerentur. Non fleverunt, non in cinere et cilicio
corpus versaverunt; non poenitentiam peccatoribus
praedicaverunt, ut cum Baptista Joanne dicerent: Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum [(Matth. III)]
;
non Christum imitati fuerunt, qui
dixit: Et non veni ministrari, sed ministrare [(Matth. X)]
;
et: Non veni voluntatem meam facere, sed Patris [(Joan. VI)]
.
Et de cathedra iste quando ducitur ad
cathedram, id est, de superbia, praeesse isti desiderant
fratribus, non prodesse; et cum sua timide reservant,

aliena concupiscunt, quia non dispensant;
et praedicant quod ipsi non observent; et cum episcopis,
saecularibus principibus terrae, vel populo,
communem regulam servant; et ut sunt Antichristi
discipuli, contra Ecclesiam latrant; et quibus machinamentis
eam disrumpant, arietes fabricant; et
cum inter nos venerint, dimerso capite gressu tenui
sanctitatem simulant. Hi sunt hypocritae, qui aliud
sunt, et aliud esse videntur, ut stulti qui eos viderint,
imitentur. Ipsi fures et latrones, Dominica voce
attestante; qui non per ostium, quod est Christus,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.