PL 87, col. 1118

Regula monachorum (Fructuosus Bracarensis), J. P. Migne

sic eis praebeatur vestimentum et calceamentum, quantum
necesse est ad suffectum. Et pro servitio unus
tantum quem diximus, non tamen omnes in monasterio
inquietentur. Et quia solent nonnulli qui greges
custodiunt murmurare, et nullam se pro tali servitio
putant habere mercedem, cum se in congregatione
orantes et laborantes minime vident, audiant
quid dicunt Patrum regulae, tacentes recogitent: et
Patrum exempla praecedentium recognoscentes sibimetipsis
denuntient, quia patriarchae greges paverunt,
et Petrus piscatoris gessit officium, et Joseph
justus, cui virgo Maria desponsata exstitit, faber
lignarius fuit. Proinde isti non debent despicere
quas delegatas oves habent, quia exinde non unam,
sed multas consequuntur mercedes, inde recreantur

parvuli, inde foventur senes, inde redimuntur captivi,
inde suscipiuntur hospites et peregrini. Et insuper
vix tribus mensibus per pleraque monasteria abundaretur,
si sola quotidiana fuissent paximatia in hac
provincia plus omnibus terris laboriosa. Quamobrem
qui hoc servitium habuerit injunctum, cum hilaritate
cordis obediat, et certissime credat quod obedientia
a quovis periculo liberat, et magnum sibi ante Deum
praeparat fructum, sicut et inobediens incurrit animae
detrimentum.
CAPUT X. Quid debeant observare abbates
Primum horas canonicas, id est, primam, missis
operariis in vineam; tertiam, sanctum Spiritum in
apostolos descendisse; sextam, Dominum in crucem

ascendisse; nonam, spiritum emisisse; vesperam,
David cecinisse, dicens: Elevatio manuum mearum
sacrificium vespertinum [(Psal. CXL)]
; mediam noctis,
quia ea hora clamor factus est: Ecce sponsus venit,
exite obviam ei [(Matth. XXV)]
, et ut ea hora cum
ad judicium venerit, non nos dormientes sed vigilantes
inveniat; gallicinium, Christum a mortuis
resurrexisse. Has horas canonicas ab Oriente usque
in Occidentem catholica, id est, universalis indesinenter
celebrat Ecclesia. Proinde ergo abbates per
monasteria tota mentis intentione, cum fletu et cordis
contritione, ablata laboris aut itineris occasione,
cum omni monachorum congregatione celebrare debent.
Et ubi eis properandi fuerit necessitas, et horarum

cognoverint metas, continuo humo prostrati
indulgentiam a Domino supplices petant, et suis horis
peculiaribus, id est, secunda, quarta, quinta, septima,
octava, decima et undecima, orare non pigeant,
qualiter septem et octo Salomonis congruat
dictum: Da partem septem nec non et octo [(Eccle.
XI)]
, ut per septiformis gratiae Spiritum, et octo beatitudines,
ac resurrectionis diem, liberis gressibus
per scalam Jacob, Christo sibi desuper innitente,
quindecim gradibus coeli conscendere valeant regionem.
Secundo, ut per capita mensium abbates de
uno confinio uno se copulent loco, et mensuales litanias
strenue celebrent, et pro animabus sibi subditis
auxilium Domini implorent. quia de ipsis in
tremendo judicio cum grandi discussione sperent se

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.