PL 87, col. 1119

Regula monachorum (Fructuosus Bracarensis), J. P. Migne

Deo reddere rationem. Tertio, qualiter vivere debeant,
ibi disponant; et tanquam a senioribus comprehensi
ad cellas revertantur subplacitati. Quarto,
retroacta sanctorum Patrum per scripturas sciscitantes
revolvant, ut ab ipsis quod facere debeant
agnoscant, ut intus ac foris, ante et retro, plenam
mentem oculis habeant, ne, quod absit, in aliquam
haeresin devolvantur, et pereant. Pro hoc ergo semper
in communi concilio fratrum aequa lance tanquam
in penso persistant, ut praeterita recordando,
et futura providendo, et praesentia examinando, haeresum
non patiantur stimulos. Quinto, ut cum fratribus
advenientibus hospitibus et peregrinis in una
mensa communiter vivant, quia de ipsis Dominus
ait: Hospes eram, et collegistis me [(Matth. XXV)]
. Sexto

talem sibi consuetudinem debent facere abbates, ut
omnem cupiditatem et avaritiam a se radicitus arceant.
Si hoc malum non esset, idolorum servitutem
eam Apostolus non dixisset [(Galat. LI)] . Et per hoc
virus monachi cognoscimus mentem sauciari; et a
nullo vitio penitus unquam poterit liber esse, qui
tali consuetudinis vinculo fuerit obligatus; et in Dei
et proximi dilectione nunquam erit firmatus, quia
hoc quod in saeculo concupiscimus, sine dubio proximis
invidemus. Unde et Patres sancti Spiritu sancto
repleti, ut possint Deum et proximum perfecte diligere,
studuerunt in hoc mundo nihil habere. Et quia
sine aliquo esse possumus, ipsum debemus habere,
quod nos non pigeat, cum necesse fuerit,

egenti proximo reddere, et a charitate Dei et proximi
dilectione nunquam animam relaxare: cujus videlicet
fortitudo charitatis vera sanctae Ecclesiae voce
laudatur, cum per Canticorum Canticum dicitur: Valida est ut mors dilectio
[(Cant. VIII)]
. Virtuti etenim
mortis dilectio comparatur, quia sine dubio
mentem quam semel coeperit a delectatione mundi
funditus occidit. Tales ergo debent abbates esse, ut
possint Deum et proximum perfecte diligere, oculos
laxos a concupiscentia mala istius saeculi habere,
quale in paradiso habuit Adam ante transgressum.
CAPUT XI. Quid debeant observare praepositi in monasterio.
In potestate habeant praepositi omnem regulam
monasterii. Et tales praepositi eligantur, quales et

ipsi abbates dignoscuntur, ut abbatum curarum
onera per eos subleventur. Et hoc sibi proprium vindicent
abbates cibi ac vestimenti, quod ab ipsis ministrarum
acceperint; et excepto in adventu fratrum,
et languoris necessitate, delicatiores cibos non audeant
edere abbates, nisi tales quales et fratres. Omnem
vero monasterii substantiam praepositi accipient
dispensandam; et si quispiam captivorum aliquid
alimenti petierit abbatem, et pro quacunque causa,
ipse praepositus hoc provideat, et ut abbas nullum
laborem habeat, exceptis quae supra diximus, omni
intentione sollicitudinem gerat; excommunicandi
tamen causam sicut abbas, sic praepositus habeat.
Et quod per singulos menses expensum fuerit, per
omnium capita mensium rationem suo abbati faciat,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.