PL 87, col. 1120
Regula monachorum (Fructuosus Bracarensis), J. P. Migne
et hoc cum tremore, et simplicitate, et vera cordis
humilitate, tanquam redditurus Domino rationem.
Et quod fecerit, semper in arbitrio pendeat abbatis;
nihil de sua temeritate praesumat, ne, quod absit,
in morbum vanae gloriae cadat. Et non prodigus, sed
discretus intra Christi familiam dispensator piusque
gubernator ac optimus semper accedat, et evangelicum
documentum observans, Dominumque dicentem,
qui ait: Quis putas est fidelis servus et prudens, quem
constituit Dominus super familiam suam, ut det illis
cibum in tempore. Beatus ille servus, quem cum venerit
Dominus invenerit sic facientem: Amen dico vobis,
quoniam super omnia bona sua constituet eum [(Matth. XIV)]
.
CAPUT XII. Quid debeant observare decant
Decani, qui super decanias sunt constituti, tantam
sollicitudinem gerant super quos delegatos habent
fratres, ut nullas proprias faciant voluntates. Non loquantur
nisi interrogati; suo arbitrio nihil faciant
nisi mandati; alibi non pergant, non ordinati; seniores
timeant, ut dominos; ament ut parentes; faciant
quidquid ab eis imperatum acceperint; credant sibi
salutare quidquid illi praeceperint, si hoc sine murmuratione
cum hilaritate, et taciturnitate fecerint,
dicente Moyse: Audi Israel, et tace [(Deut. XXVII)]
. Unus
alterius onera portate [(Galat. VI)]
; et nemo neminem
judicet; nemo neminem detrahat, quia scriptum est: Omnis detractor eradicabitur.
Unus ab alio quod non
habet accipiat; unus ab alio discat humilitatem; unus
ab alio charitatem, unus ab alio patientiam; unus
ab alio silentium; unus ab alio mansuetudinem. Comedant
sine querela quidquid eis appositum fuerit;
vestiant quod acceperint. Non celent fratres Decanis
suis quidquid per singulos dies cogitaverint. Decani
vero sint eis quasi rectores et custodes, tanquam pro
ipsis rationem Domino reddituri. Negligentias cunctorum
ipsi praevideant, et emendandi potestatem
habeant; et quod ipsi non valuerint emendare, praeposito
non morentur accusare. Qui et ipsi praepositi
sic hoc districte et rationabiliter agant, ut abbates
suos nullo modo praesumant inquietare, excepto quod
utrique non valuerint accelerare. Et in hoc unus alteri
tantam humilitatem habeat, ut nunquam ullus
ullum offendat; sed unus in altero tanquam in penso
persistat, id est, juniores in decanis, decani in praepositis,
praepositi in abbatibus: unus alium portans,
tanquam in muro lapides quadrati, Apostolo attestante,
sicut supra: Unus alterius onera portantes, sic
adimplebitis legem Christi [(Galat. VI)]
.
CAPUT XIII. Quibus diebus se congregent ad collectam fratres.
Omnes decani a suis praepositis admoneantur, ut
cuncti fratres a minimo usque ad maximum diebus
Dominicis in monasterio uno loco congregentur, ita
ut ante missarum solemnia sollicite ab abbate percunctentur,
ne fortasse aliquis adversus aliquem
odio livoris stimuletur, aut malitiae jaculo vulneretur,
ne intestinum virus quandoque aperte in superficiem