PL 87, col. 1121
Regula monachorum (Fructuosus Bracarensis), J. P. Migne
cutis perrumpat, et inter palmarum fructus myrrhae
amaritudo demonstretur. Primum ergo ipsi abbates
cum suis praepositis atque decanis semetipsos discutiant,
et ad instar suos juniores subditos arguant; et
omne malitiae fermentum praedictis diebus radicitus
a suo corde evellant. Solent nonnulli pro suis uxoribus
atque filiis, aut etiam quibuscunque propinquis
curam habere more pietatis. Plerique vero qui non
sunt in talibus implicati, pro alimento sunt solliciti.
Alii vero tristitiae morbo interius consumuntur, et
tanquam vestimentum a tinea intrinsecus mentis suae
aviditate devorantur, et cum ipso rancoris languore
delabuntur in desperationem. Alii namque spiritu
fornicationis acrius inflammantur, et saepe tali stimulo
carnis incitati, interiori oculo caecati captivi
ducuntur, vinculo perditionis ligati. Alii acediae spiritu
inflati otio et somno vacare cupiunt, et curiosis
fabulis sollicitantur, et, quod pejus est, a proprio
Monasterio se auferre disponunt. Alii vanae gloriae
elationis telo in diversis partibus confodiuntur; et alii
alia defendentes, et suas causas magnificantes, dum
nolunt Christi pauperibus similes esse, unusquisque
in vanis istis cogitationibus elabuntur, et quasi nil
a Deo acceperint de propriis viribus extolluntur; et
cum laudatores non inveniunt, ipsi sibi in suis laudibus
prosiliunt. Alius de genealogia, et de sua gente
fatetur esse principes: alius de parentibus, alius de
germanis, alius de cognatis, alius de fratribus et
consanguineis, et idoneis, alius de divitiis, alius de
specie juventutis, alius de bello fortitudinis, alius de
perlustratione terrarum, alius de artificio, alius de
sapientia, alius de assertionis eloquentia, alius de
taciturnitate, alius de humilitate, alius de charitate,
alius de largitate munerum; alius de castitate, alius de
virginitate, alius de paupertate, alius de abstinentia,
alius de orationum frequentia, alius de vigilantia,
alius de obedientia, alius de abrenuntiatione rerum,
alius de legendo, alius de scribendo, alius de voce
modulationis. Haec omnia, quae supra perstrinximus,
unusquisque dum aliquoties talia non jussi immoderate
loquuntur, toties in elationem vanae gloriae
delabuntur, et ex ipso morbo, dum quod dicunt vindicare
contendunt, in superbiam praecipitantur.
Propter hoc ergo jugiter jubemus in collecta fratres
adesse, et non plusquam septem dies interponere, et
per omnes dies Dominicos mores pristinos et vitia
emendare. Et quis in quo deprehensus fuerit, contra
ipsum vitium debet pugnare, in quo se cognoverit
certamen habere. Et quod fortasse ab aliis deprehenditur,
absque verecundia debet manifestare, qui
hoc patitur. Quod si minime fecerit, non se putet
effugere diabolum; nec se aestimet victorem, sed
victum. Quod si manifestaverit, et se per poenitentiam
aut flagella emendaverit, continuo hostem in
foveam praecipitabit et impellet
CAPUT XIV. Qualiter debent abbates esse solliciti erga excommunicatos.
Cum excommunicatur aliquis pro culpa, mittatur