PL 87, col. 1122
Regula monachorum (Fructuosus Bracarensis), J. P. Migne
solitarius in cellam obscuram, in solo pane et aqua,
ut in vespera, post coenam fratrum, medium accipiat
paximatium, et non ad satietatem aquam, et hoc ab
abbate exsufflatum, non sanctificatum. Absque ullo
solatio vel colloquio fratrum sedeat, nisi quem abbatis,
vel praepositi, cum eo praeceperit auctoritas ut
loquatur. Indutus tegmine raso aut cilicio, seminudus
atque discalceatus opus monasterii exerceat excommunicatus.
Si biduana vel triduana fuerit excommunicatio
ejus, mittat senior qui eum excommunicavit
unum de majoribus, quem probatum habet,
qui eum verbis contumeliosis increpet, quod non ob
religionis venerit occasionem, nec pro Christi amore,
nec gehennae pavore, sed simplicium fratrum facere
disturbationem. Si haec ille patienter tulerit, et de
ore ejus nulla iracundia vel murmuratio proruperit,
simplicitas mentis et humilitas apparuerit; sic increpator
absque immutatione verborum quod in eo
praeviderit abbati renuntiet. Abbas vero sollicite et
prudenter tractet, utrum veram, an imaginariam
habeat patientiam, per quam possit se ad fratrum
reconciliare charitatem. Secundo ejusdem meriti
senem probatum ad exprobrandum eum mittat, et
quod primitus audivit, non facile credat. Cumque
tertio ita fecerit, et pari convitio increpatus fuerit;
et in priore promissionis patientia excommunicatus
perduraverit, et hoc abbas per tres testes probaverit,
post haec eum ejici jubeat, et sic praesentatum
per se increpet, coram conventu fratrum. Cum ita
quarto fuerit tentatus, et in humilitate fuerit probatus,
et fortis fuerit ut ferrum inventus, postmodum
ecclesiam ingrediatur, et cingulum in manibus gestans,
abbatis vel fratrum pedibus cum lacrymis
provolvatur; et cum singultu et gemitu genibus humo
properando a cunctis veniam accipere mereatur; et
ne talia poenitenda ultra committat admoneatur; et
post haec osculatus ab abbate in suo gradu recipiatur.
Si certe, ut supra diximus, aliquis excommunicatus
in prima interrogatione querulosus, vel murmurans
apparuerit, et suas sententias superbe, vel importune
vindicaverit, et hoc senior manifestum esse
cognoverit, usque in diem tertium maneat excommunicatus,
ita ut nullus cum eo loquatur. Cum tertio
vero die ita sciscitatus, et in superbia qua diximus,
fuerit deprehensus, eousque ergastulo coarctatus
perseveret, donec omnem arrogantiam superbiae
deneget. Quod si in malo perseverans perduraverit,
et propria voluntate poenitentiam agere noluerit, et
saepe ac saepe contumax et murmurator patule contra
seniorem vel fratres in facie perstiterit, et cum
propinquis se vindicare maluerit, in collationem deductus
exuatur monasterii vestibus, et induatur quas
olim adduxerat saecularibus, et cum confusionis nota
a monasterio expellatur, ut caeteri emendentur, dum
fortasse solus tali correptione ille delinquens corrigitur.
CAPUT XV. Qualiter monasteria virorum ac puellarum se custodire debeant.
Placuit sanctae communi regulae ut monachi cum