PL 87, col. 1123

Regula monachorum (Fructuosus Bracarensis), J. P. Migne

sororibus uno monasterio habitare non audeant,
neque oratorium commune habere praesumant, sed
nec conclavi uno vel tecto quivis prae gravi necessitate
manere communiter queant, ablata omni excusationis
occasione. Sic ergo observare debeant, ut
ipsi monachi cum sororibus, quas habent tuendas,
nunquam uno conclavi vel convivio edendi licentiam
habeant; neque in communi labore opus injunctum
exerceant, sed si accesserit ut unus sit aeger, divisos
terminos teneant, et uterque bonos custodes; in
tanto silentio hoc facient, ut una classis cum altera
inter se voces non mittant, exceptis recitatione et
cantilenae modulatione, aut certe gemitum aut suspirium
utriusque cum suis habeant. Tanta ibique debet
esse astutia, quantum fur nocturnus in pectore nostro

Christum occidere festinat, et non corpora,
sed animas jugulare desiderat. Quamobrem tali cautione
firmamus hanc regulam, ut nunquam solus cum
sola fabulet: quod si fecerint, sciant se rumpere
Patrum instituta, et cordis vitalia mortis infixisse
sagittam. Pro hoc paradisi perditur vita, et supplicio
tartari adipiscitur jactura. Mihi credite, non potest
toto corde habitare cum Domino, qui mulierum saepe
accessibus copulatur. Per mulierem quippe aucupatus
est serpens, id est diabolus, primum nostrum
parentem. Et quia non Deo, sed diabolo exstitit obediens,
continuo carnis injuriam sensit. Et ob hoc
ergo hanc passionem filii sentimus, de qua parentes
a paradisi gaudiis captivatos esse cognoscimus. Circumspiciendum
proinde est, et indesinenter orandum,

et totis viribus fugiendum, ne sensus nostri
tali muscipula capiantur. Solus ergo cum sola, licet
in itinere se obvient, non loquatur; nulla alibi sola
nisi cum altera sibi comite dirigatur. Quod si de supra
taxatis quispiam solus cum sola fabulare deprehenditur,
centum ictibus flagellorum extensus publice
verberetur. Et qui talia facere praesumit, cum cautione
admoneatur, quod abusive habuerit monachorum
praecepta, et hanc secundo geminaverit culpam,
verberatus denuo carceri mancipetur; aut si poenitere
noluerit, foras projiciatur.
CAPUT XVI. Quales fratres debeant cum sororibus uno in monasterio habitare.
In monasterio puellarum procul a cella monachos
habitare mandamus: tales praebeantur pauci et perfecti,
ita ut de pluribus probati eligantur, qui et de
aliquanto tempore pene in monasterio senuerunt;
quos semper castitatis vita commendavit, et criminalia
delicta foras ecclesiam excommunicatos stare
non fecit. Tales ergo in monasterio puellarum habitare
debeant, qui et eis aliquid carpentarii ministerium
facient, et advenientibus fratribus hospitium
debeant praeparare; et super utrosque sexus juniores
quasi vasorum fiant custodes. Nullam licentiam evagandi
habeant sorores, et absque benedictione abbatis
deinceps cum viris osculandi aut loquendi
occasionem penitus non requirant, quod si aliter fecerint,
regulae subjaceant.
CAPUT XVII. Qualis debeat esse consuetudo salutandi in monasteriis virorum puellarumve.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.