PL 87, col. 124

Epistolae (Martinus I), J. P. Migne

eisdem naturalibus proprietatibus perfectum
esse in omnibus, absque tantummodo peccato,
praedicarunt. Si ergo perfectum in omnibus, quomodo
non et in voluntate et operatione secundum
nostram naturam? Certum est enim, quia proprietas
naturalis nostrae substantiae, consistit essentialis ejus
operatio et voluntas; qua proprietate amputata,
utique et ipsa natura cum illa perimitur, quia jam
cognosci natura nullo modo potest per essentialem
designantem eam naturalem proprietatem. Propterea
et pari numero unitis substantialiter ei naturis,
ejusdem voluntates et operationes sapere nobis tradiderunt,
hoc est, increatam et creatam, divinam et
humanam, cohaerenter unitas, ut testantur verba eorum
actibus nostris in approbatione veritatis inserta,

et super omnem radium solis nitentia. Igitur eorumdem
sanctorum Patrum, qui haec nos docuerunt,
rectam viam, hoc est, orthodoxam confessionem
superius dicti contrarii veritatis respuentes ac derelinquentes,
ambulaverunt in viam Balaam de Bosor [(II Pet. II)]
,
hoc est, in perfidia haereticorum, et in
spontaneo eorum errore effusi sunt, atque in contradictione
inobedientiae suae obdurati sunt, sidera
existentes erroris, et nubes sine aqua, nec non arbores
autumnales, infructuosae, bis mortuae, eradicatae fluctus
feroces maris, spumantes proprias confusiones,
quibus caligo tenebrarum in aeternum conservata est
minime poenitentibus [(Jud. 12, 13)]
, sed huc illucque
maculam propriae haereseos absque timore jactantibus: Qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium,

et coluerunt
[(Rom. I)]
, et praeposuerunt catholicae Ecclesiae
piis dogmatibus haereticorum seductiosa conscripta,
properantes omnibus modis aut decipere
simpliciores, aut persequi eos qui in Domino permanent.
Quid [Quod] jam et in plures orthodoxos
viros operati sunt, corporaliter eos afficientes, quoniam
animam captare non valuerunt, in petra orthodoxae
fidei illorum collisi. Ideoque propter pravas
eorum adinventiones, et praviora novitatis commenta,
et in interiora cordis, juxta beatum Jeremiam [(Jerem. IV)] ,
conturbati catholicae recordationis antecessores
nostri pontifices, non destiterunt admonentes
eos et contestantes recedere a sua hujusmodi
haeresi, et sanam doctrinam amplecti, nequando
irascatur Dominus [(Psal. II)]
, et pereant funditus

de via justorum, hoc est, pia sanctorum Patrum
confessione. Hoc autem consultissime non solum
ipsi effecisse noscuntur, sed et alii plures diversas
provincias habitantes reverendissimi episcopi,
et majus est dicere, generalitates synodorum per
sua scripta non solum invitantes emendare propriam
haeresim, sed et nos ipsos, id est, apostolicam nostram
sedem conjurantes, et protestantes erigere
secundum regularem auctoritatem, et non usque ad
finem per tot tempora permittere contrariorum novitatem
sanctas Dei catholicas depasci Ecclesias.
Ideoque ex omnibus pene sacerdotibus cum charitate
admoniti, non inclinaverunt aurem suam ad
audiendam vocem postulantium eos, neque cordis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.