PL 87, col. 128
Epistolae (Martinus I), J. P. Migne
Deo amabilem conventionem, destruxerunt,
haeresim, et omnes haereticos superasse noscuntur,
eripientes de errore eorum catholicam Ecclesiam.
Quae enim ex sacra concursione, hoc est, spiritali
consonantia sanctorum Patrum exsequuntur, validiorem
habent contra adversarios et inexpugnabilem
virtutem. In ore enim, inquit, duorum vel trium testium
stabit omne verbum [(Deut. XIX; Matth. XVIII)]
;
et: Funiculus triplex difficile rumpitur [(Eccl. IV)]
;
et: Frater qui adjuvatur a fratre, quasi civitas firma [(Proverb. XVIII)]
;
praevalebit autem sicuti fundatum
imperium. Propterea et nos, ut dictum est, secundum
indivisam communionem spiritus in idipsum
convenientes, properavimus per gestorum seriem
comparationem adinvicem per distinctionem discretam
efficere, tam sanctorum Patrum et universalium
quinque synodorum sacras promulgationes, et dogmata
infidelium haereticorum, tam anteriorum,
quamque nunc emergentium contra fidem, cum impia
eorum ecthesi, necnon impiissimo typo, proferentes,
ut omnibus ostendamus relegentibus differentiam
luminis et tenebrarum, hoc est, clarae Patrum
doctrinae, et temulentae haereticorum vesaniae,
et quia nulla communia haereticis existunt cum sanctis
Patribus, sed quantum distat Oriens ab Occasu,
tantumque distant impii haeretici verbo et mente
a Deo inspiratis viris. Propterea sanctos quidem
Patres sententialiter confirmavimus cum omnibus
sacris praedicationibus eorum, nec non eis qui nobiscum
sincere ipsos et easdem suscipiunt. Impios
autem haereticos, cum omnibus pravissimis dogmatibus
eorum, et impiam ecthesin vel impiissimum
typum, et omnes qui eos vel quidquam de his quae
exposita sunt in eis, suscipiunt aut defendunt, seu
verba pro eis faciunt in scripto, anathematizavimus,
ut et vos omnes, qui per omnem terrarum inhabitare
noscimini pii et orthodoxi, haec pie a nobis gesta
cognoscentes pro tuitione catholicae Ecclesiae, consonanter
nobiscum similia exsequamini, et omnes
quidem sanctos Patres confirmetis in scripto, consonantes
illis nobisque in orthodoxa fide; anathematizetis
autem omnes haereticos qui praesumptive hanc
olim et nunc expugnaverunt, una cum scelerosa ecthesi
et impiissimo typo, sed et qui eos, aut quiddam
de his quae ab eis implicite exposita sunt, susceperint,
quatenus fructum piae confessionis vestrarum
animarum haereditare valeatis salutem. Propterea
enim ea quae a nobis pro catholica Ecclesia synodaliter
gesta sunt, omnibus direximus, ut nostri studii
perficientes opus, nos quidem ipsos innoxios esse
approbemus coram Deo et electis angelis, ante quos
ab eo judicandi sumus cum eis qui haec a nobis susceperint,
in terribili ejus adventu; inexcusabiles
autem eos qui non obediunt, demonstremus, ut pote
nullam habentes occasionem pro sua perfidia post
veritatis ostensionem, Domino dicente: Si non venissem
et locutus eis fuissem, peccatum non haberent;
nunc autem excusationem non habent de peccato suo [(Joan. XV)]
.
Sed et Apostolus iterum perhibet: Consideremus