PL 87, col. 13

Sermo (Gallus Hibernus), J. P. Migne

Sempiternus et inaestimabilis Deus, cum coaeterna
sibi sapientia, hoc est, Filio sempiterno, et charitate
sibi et Filio suo consempiterna, id est, Spiritu sancto,
absque ulla inchoationis vel temporis mutabilitate,
vel locorum vel ministeriorum indigentia, semper
in semetipso beata et immortali majestate subsistens.
Nequaquam tamen sine congruo sibi servitiorum
obsequio solitarius mansisse putandus est,
cum manifestissime dicat Apostolus: Elegit nos in
Christo ante constitutionem mundi [(Ephes. I, 4)]
; praedestinatione
scilicet aeterna, non creatione temporaria,
sed vocatione gratuita, vel indebita gratia.
Sed qui semper omnia futura in sua bonitate, et
maxime sanctorum angelorum, et hominum societatem,
praesentialiter contuendo quasi facta disponit;

aliquando etiam praescitam et praedestinatam immobili
consilio creaturam, ad se laudandum, et ex
se, et in se, et per se beate vivendum omnipotentissimo
dignatus est opificio creare de nihilo, et super
coelestia quidem beatis spiritibus habitaculum
fecit, terram vero futuris hominibus praeparavit.
Quorum creationis causam nosse nos convenit, fratres
Christianissimi, ne, viles vos et abjectos arbitrantes,
pecudum conversatione dignitatem vestram
nullificetis.
II.
Deus summe bonus, benevolentia plenus, invidiae
carens, malitiae nescius, spiritus angelicos
exemplo sui rationabiles creare disposuit, ut ipsum
Dominum suae cognoscentes originis auctorem, dilectionis
ejus pinguedine refecti, in ipso delectarentur

esse beati. Sed cum de illis aliqui, nondum de
ejus dulcedine degustata, seipsos sibi esse principium
et caput, vitamque et suavitatem, cursu temerario
et stultissimo persuadere sibi praesumerent:
intus inanes et vacui, superbiaeque pondere praegravati,
de tranquillissimo coelorum habitaculo in
hujus aeris tempestuosam turbulentiam, usque in
diem generalis et sempiterni judicii, repentino sunt
casu detrusi. Sed immutabilis benignissimi Creatoris
voluntas praefinitum beatissimi coetus numerum
supplere disponens, humanum genus in eorum
locum substituit. Quos homines ratione praeditos,
praeceptis instructos, minis coercitos, proprio dereliquit
arbitrio, ut imitatione Dei prava et iniqua
contemnerent, ac recta et aequa retinere curarent.

Impius autem homicida Satanas, qui nec sibimet

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.