PL 87, col. 23
Sermo (Gallus Hibernus), J. P. Migne
pias cum aromatibus ejus corrumpendi corporis
visitatrices idem angelus gratanter affatus, ne timerent
hortatus est. Et quia Dominus Jesus Christus
devicto mortis imperio resurrexit certo patefecit indicio,
et ut locum viderent ubi positus erat Dominus,
admonuit. Quo cum intrarent, viderunt duos
angelos in albis sedentes, unum ad caput, et unum
ad pedes, quondam ibi requiescentis, et modo resurgentis,
inde auctoris aeternae vitae. Cumque pavefactae
coepissent egredi, aufugere cupientes, occurrit
eis ipse Dominus; benignissime salutatas ad
discipulos suos devictae mortis nuntias destinavit.
Et eodem die Petro specialiter apparuit. Qui et duobus
ambulantibus, et de se sermocinantibus conviator
effectus, de Scripturis asseruit quia sic oporteret
Christum pati, et resurgere a mortuis, et ita intrare
in gloriam suam. A quibus etiam invitatus ad
coenam, in fractione panis est agnitus, cum ob caecitatem
cordis prius videretur ignotus.
XX.
Sero quoque cum factum esset, ipsa die apparuit
apostolis suis, et eis gaudia pacis mandans
insufflavit, et dixit: Accipite Spiritum sanctum: quorum
remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum
retinueritis, retenta sunt [(Joan. XX, 22, 23)]
. Ad confirmanda
quin etiam corda dubitantium, qui se putarent
spiritum potius videre quam corpus, ostendit
eis manus et pedes recentissimae passionis signa
retinentes, ut indubie resurrectionis ejus fierent
idonei testes. Sed illis adhuc non credentibus et
mirantibus prae gaudio, ut per effectum comestionis
veritas patesceret carnis, interrogavit si haberent
aliquid ad manducandum. Cumque obtulissent ei
partem piscis assi et favum mellis, manducans coram
illis, reliquias dedit eis, et commemoravit haec
eis esse verba quae ante passionem suam praedixerat,
quomodo necesse est sua morte mortis imperium
dissolvi, et in sua resurrectionis agnitione poenitentiam
et remissionem peccatorum cunctis gentibus
praedicari; nec non et ipsos adhuc gloriosissima
Spiritus sancti missione roborari promisit. Nec
tamen ita instructos et tali promissione consolatos
mox abscessu corporali discedere voluit, sed per
quadraginta dies in universis argumentis eos visitavit.
Nunc foribus clausis, in medio eorum consistere;
nunc vero per totam noctem frustra in piscando laborantibus,
ipse stans in littore multitudine piscium
rete eorum compleverat; et inter prandendum
beato Petro post claves regni coelorum ac retentiones
relaxationesve peccatorum, ovium suarum curam
praecepit, et quia pro earumdem cura ovium
crucem subiturus esset intimavit. Deinde in montem
quemdam secutos in fide solidavit, et praecepit ut
irent docere omnes gentes, et baptizare eos in nomine
Patris, et Filii et Spiritus sancti; docentes servare
omnia [(Matth. XXVIII, 19)]
quaecunque ipse mandaverat
illis, et ait illis: Qui crediderit et baptizatus