PL 87, col. 24

Sermo (Gallus Hibernus), J. P. Migne

fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur [(Marc. XVI, 16)]
.
XXI.
Et quia irritatores Dei et increduli Judaei,
et gentes idololatriae dediti signiserant ad fidem nutriendi,
dedit apostolis suis virtutem super omnia
daemonia, et ut languores curarent, caecos illuminarent,
leprosos mundarent, ipsos et mortuos resuscitarent;
et praecepit illis ut annuntiarent regnum Dei
appropinquare. Et quia cunctis gentibus et linguis
novam hanc doctrinam praedicare debuerunt, dedit
eis diversarum linguarum agnitionem. Quin etiam
ipsis et eorumdem fidei sequacibus multo majora
promisit et concessit, ita ut dum plurimarum linguarum
hominibus in una loquerentur, a cunctis intelligerentur,
et umbra illorum transeuntium infirmi

sanarentur, et sudariis vel cingulorum fimbriis nequam
spiritus fugarentur. Sed cum haec in alia regione,
hoc est, in Galilaea, vel ante passionem, vel
post resurrectionem suam discipulis edidisset; ut in
vicinia ejus loci ad alta coeli conscenderet, ubi crucis
ignominiam paulo ante subiit, atque ipso quoque
nomine dispensationem incarnationis, passionis,
resurrectionis, ascensionis in coelum fidelibus aperiret:
Bethaniam, quae domus obedientiae dicitur,
unde coelos peteret, cum apostolis invisit, doctore
gentium quid significent exponente: Jesus Christus
factus est obediens usque ad mortem, mortem autem
crucis; propter quod et Deus illum exaltavit [(Philipp.
II, 8, 9)]
. Cumque illum qui convenerant interrogarent

si dies judicii et manifestatio regni Dei jam
immineret, dicebat: Non esse illorum, vel cujusquam
mortalium; sed ne ipsorum quidem angelorum, nosse tempora et momenta, quae Pater posuit in
sua potestate
[(Act. I, 7 seq.)]
; potiusque in civitate
Jerusalem adventum sancti Spiritus eis exspectare
praecipiebat. Quo spritu roborati, testes illi essent
primum in eadem urbe, deinde in tota Judaea et
Samaria, ad postremum vero usque ad ultimum
terrae. Et his praemissis, elevatis manibus suis benedixit
illis; et cunctis nihil minus opinantibus,
quasi pennis columbae incorruptibile corpus suum
libravit ad coelum. Cujus rei mox duo angeli, hoc
est, quia coelum penetraret, astipulatores astiterunt,
et quia in eadem specie qua assumptus est ab illis, ad

judicandos vivos et mortuos venturus esset, dixerunt.
Tunc ut sibi a dominatore coeli praeceptum
erat, Jerusalem ingressi, sancti Spiritus adventum
suspensi praestolabantur. Qui decima posthaec die
venit, et scientiae perfectione illos edocuit, et linguarum
varietate donavit, et adversus rabiem perfidorum
roboravit: congruentibus ad haec signis
ostensis, sono videlicet flatus vehementis, et linguis
igneis; cujus auctoritate confortati, resurrectionem
Domini nostri Jesu Christi auctoritate prophetica
comprobantes, mille Judeorum eodem die
ad fidem convertuntur. Et in sequentibus aliquot

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.