PL 87, col. 273
Regula ad virgines (Donatus Vesontionensis), J. P. Migne
Sanctis et a me plurimum venerandis Christi virginibus
Gauthstrudae, omnique suae congregationi in
coenobio a famula Dei Flavia constituto, Donatus,
omnium extremus famulorum famularumque Dei
servulus, salutem.
Quanquam vos juxta normam regulae, vasa Christi
pretiosissima, egregie noverim quotidie vitam
ducere, attamen qualiter magis excellere debeatis
sagaci vultis semper intentione perquirere. Quam ob
causam saepius mihi injungitis ut, explorata sancti
Caesarii Arelatensis episcopi regula, quae specialius
Christi virginibus dedicata est, una cum beatissimorum
Benedicti quoque et Columbani abbatum, ut
puta quibusdam, ut ita dixerim, collectis in unum
flosculis ad instar Encheridion excerpere vobis, vel
coacervare, deberem, et quae specialius femineo
sexui custodienda competerent promulgarem, dicentes
quod regulae praedictorum Patrum vobis minime
convenirent, cum easdem viris potius, et nequaquam
feminis, edidissent. Et licet sanctus Caesarius proprie
Christi, ut estis, virginibus regulam dedicasset, vobis
tamen ob immutationem loci in nonnullis conditionibus
minime conveniret. Ad haec ego implenda
diu multumque renisus sum voluntati vestrae, non ut
pervicaciter durus, sed mea conscius impossibilitate
retentus, dum multorum in hac re minus necessitate
rei atque opportunitatem loci intelligentium judicium
pertimesco, ne me temere reprehendant cur de tantorum
Patrum institutis audeam quidpiam excerpere,
vel mutare. At contra devotionem compellor, dum
inhianter salutem vestrarum cupio animarum. Sed
taciturnitatem meam, imo tacendi perseverantiam,
sedulae tandem vestrae rupere preces; quibus quantum
parvitatis meae ignavia valet, parere omni ambitione
festino, sed timeo ne non tam efficaciter quam
libenter. Et rursus in ancipiti constringor, dum me
imparem ad indaganda praefatorum Patrum monita
fore censeo, et quotidiano strepitu saecularium inquietor.
Germano tamen affectu, quia charitas omnia
superat, in quantum pro assidua corporali infirmitate
divina pietas possibilitatem dedit, et sensus
obtusi caligo permisit, quod bonis vestris desideriis
Mater monasterii, quae praeesse digna fuerit congregationi,
cogitet semper quale onus suscepit, et
cui est redditura rationem villicationis suo, sciatque