PL 87, col. 275

Regula ad virgines (Donatus Vesontionensis), J. P. Migne

diligat sorores. In ipsa autem correctione prudenter
agat, et ne quid nimis; ne dum cupit eradere aeruginem,
frangat vas, suamque fragilitatem semper
suspecta sit, memineritque calamum quassatum
non conterendum. In quibus, non dicimus ut permittat
nutriri vitia, sed prudenter et cum charitate
ea amputet, ut viderit cuique expedire, sicut jam
diximus, et studeat plus amari quam timeri. Non sit
turbulenta et anxia, non sit nimia et obstinata; non
sit zelotypa, et nimis suspiciosa, quia nunquam requiescet.
In ipsis imperiis suis sit provida et considerata;
et sive secundum Deum, sive secundum saeculum
sit, opera quae injungit discernat et temperet.
Omnia vero quae docuerit esse contraria, in suis
factis indicet non agenda, ne aliis praedicans ipsa

reproba inveniatur, ne quando illi dicat Deus peccanti: Quare tu enarras justitias meas, et assumis
testamentum meum per os tuum? Tu vero odisti disciplinam,
projecisti sermones meos post te
[(Psal. XLIX)]
.
Non ab ea persona discernatur in monasterio; non
una plus ametur quam altera, nisi quam in bonis
actibus, aut obedientia invenerit meliorem. Non praeponatur
ingenua ex servitio convertenti, nisi alia
rationabilis causa existat. Quia juxta Apostoli dictum, sive servus, sive liber, omnes in Christo unum sumus [(I Cor. XII)]
,
et sub uno Domino aequalem servitutis
militiam bajulamus, et non est apud Deum personarum
acceptio [(Rom. XI)]
. Sic autem omnia secundum
Deum temperet ac discernat, qualiter in die judicii
de credito talento mercedem accipiat; et ut praesentem

Regulam in omnibus conservet, ut dum bene
ministraverit, audiat a Domino quod servus bonus
audire meruit: Euge, serve bone et fidelis, intra in
gaudium Domini tui [(Matth. XXV)]
.
CAPUT II. De adhibendis ad consilium sororibus.
Quoties aliqua praecipua agenda sunt in monasterio,
convocet abbatissa omnem congregationem, et
dicat ipsa unde agitur; et audiens consilium sororum,
tractet apud se, et quod utilius judicaverit faciat.
Ideo autem omnes ad consilium vocari diximus, quia
saepe juniori Dominus revelat quod melius est. Sic
autem dent sorores consilium cum omni humilitatis
subjectione, et non praesumant procaciter defendere
quod eis visum fuerit; sed magis in abbatissae pendeat

arbitrio, ut quod salubrius esse judicaverit, ei
cunctae obediant. In omnibus igitur omnes magistram
sequantur regulam, neque ab ea temere declinetur
a quaquam. Nulla in monasterio proprii sequatur
cordis voluntatem. Non praesumat quaequam cum
abbatissa sua proterve contendere. Quod si praesumpserit,
regulari disciplinae subjaceat, id est, in cella
retrudatur, donec poenitendo humilietur. Ipsa tamen
abbatissa cum timore Dei et observatione regulae
omnia faciat, sciens se procul dubio de omnibus judiciis
suis aequissimo judici Deo rationem reddituram.
Si qua vero minora sunt agenda in monasterio utilitatibus,
seniorum tantum utatur consilio, sicut scriptum
est: Omnia fac cum consilio, et post factum
non poeniteberis.
CAPUT III. Quae sunt instrumenta bonorum operum.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.