PL 87, col. 276

Regula ad virgines (Donatus Vesontionensis), J. P. Migne

Inprimis Dominum Deum tuum dilige ex toto corde,
tota anima, tota virtute, deinde proximum tanquam teipsum.
Deinde non occidere, non adulterare, non facere
furtum, non concupiscere, non falsum testimonium
dicere, honorare omnes homines; quod sibi quisque
facere non vult, alii non faciat; abnegare semetipsum
sibi, ut sequatur Christum; corpus castigare,
delicias non amplecti, jejunium amare, pauperes recreare,
nudos vestire, infirmos visitare, mortuum sepelire;
in tribulatione subvenire, dolentem consolari,
a saeculi actibus se facere alienum, nihil amori Christi
praeponere; iram non perficere, iracundiae tempus non

reservare, dolum in corde non tenere, pacem falsam
non dare, charitatem non derelinquere; non jurare,
ne forte perjuret; veritatem ex corde et ore proferre,
malum pro malo non reddere, injuriam non facere,
sed et factas patienter sufferre; inimicos diligere;
maledicentes sibi non remaledicere, sed magis benedicere,
persecutionem pro justitia sustinere. Non
esse superbum, non vinolentum, non multum edacem,
non somnolentum, non pigrum, non murmurosum,
non detractorem; spem suam Deo committat;
bonum aliquid in se cum viderit, Deo applicet,
non sibi, malum vero semper a se factum sciat, et
sibi deputet; diem judicii timere, gehennam expavescere,
vitam aeternam omni concupiscentia spirituali
desiderare, mortem quotidie ante oculos suspectam

habere, actus vitae suae omni hora custodire,
in omni loco Deum se respicere pro certo scire; cogitationes
malas cordi suo advenientes mox ad
Christum allidere, et seniori spirituali patefacere;
os suum a malo, vel pravo eloquio custodire, multum
loqui non amare; verba vana aut risui apta non
loqui, risum multum aut excussum non amare; lectiones
sanctas libenter audire, orationi frequenter
incumbere, mala sua praeterita cum lacrymis vel gemitu
quotidie in oratione Deo confiteri, de ipsis malis
de caetero emendare, desideria carnis non perficere,
voluntatem propriam odisse; praeceptis abbatissae
in omnibus obedire, etiamsi ipsa aliter, quod
absit, agat, memor illius dominici praecepti: Quae
dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite (Matth.

XXIII); non velle dici sanctum antequam sit, sed
prius esse quod verius dicatur, praecepta Dei factis
quotidie adimplere, castitatem amare, nullum odire,
zelum et invidiam non habere, contentionem non
amare, elationem fugere, et seniores venerari, juniores
diligere in Christi amore, pro inimicis orare,
cum discordante ante solis occasum in pacem redire,
et de Dei misericordia nunquam desperare. Ecce
haec sunt instrumenta artis spiritualis, quae cum
fuerint a nobis die noctuque incessabiliter adimpleta
et in die judicii reconsignata, illa merces nobis a
Domino recompensabitur, quam ipse promisit, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis
ascendit, quae praeparavit his qui diligunt eum
[(I Cor.
II)]
. Officina vero ubi haec omnia diligenter operemur,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.