PL 87, col. 277

Regula ad virgines (Donatus Vesontionensis), J. P. Migne

claustra sunt monasterii, et stabilitas in congregatione.
CAPUT IV. Qualis esse debeat abbatissa.
Quanta benevolentia diligatis matrem, quae omnium
vestrum curam gerit, et praepositae sine murmuratione
obediatur, ne in illis charitas contristetur.
Ipsae vero vobis quae praesunt cum charitate et
vera pietate discretionem et regulam studeant custodire.
Corripiant inquietas, pusillanimes consolentur,
sustineant infirmas, semper cogitantes Deo se pro
vobis reddituras rationem. Unde et vos magis sancte
obediendo, non vestrum, sed etiam ipsarum miseremini:
quae inter vos quantum in ordinatione superiores
videntur, tantum in periculo majori versantur.

Pro qua re non solum matri, sed etiam praepositae,
primiceriae, vel formariae, cum reverentia
humiliter obedite.
CAPUT V. De praeposita monasterii.
Praeposita monasterii eligatur a matre spirituali
de congregatione cum consilio seniorum suarum,
sancta, sapiens, timens Deum, humilitatemque super
omnia habens, et in religionis amore devota, et regulae
observatione sit cognita. Quae praeposita ea
agat cum reverentia quae etiam a matre spirituali injuncta
fuerint, nihil contra ipsius voluntatem aut
ordinationem faciat, quia quantum praelata est caeteris
sororibus, tanto magis eam oportet sollicite observare
in omnibus praecepta regulae. Quae praeposita,

si in aliquo reperta fuerit vitio, aut elatione fuerit
decepta superbiae, aut contemptrix sanctae regulae
comprobata, admoneatur verbis usque ter: si non
emendaverit, adhibeatur ei correctio disciplinae regularis;
quae si neque sic correxerit, tunc dejiciatur
de ordine praepositurae, et alia quae digna est, in loco
ejus subrogetur. Quod si et post haec in congregatione
quieta et obediens non fuerit, etiam de monasterio
expellatur: aut in cella ob poenitentiam condignam
retrudatur.
CAPUT VI. Ut quae ad conversionem venerit non statim recipiatur.
Haec igitur in primis vestro sancto coenobio conservanda
est norma, ut quaecunque Deo inspirante
converti voluerit, non ei liceat statim habitum religionis

assumere, nisi antea in multis experimentis
fuerit voluntas illius approbata, sicut ait Apostolus: Probate spiritus, si ex Deo sunt
[(I Joan. IV)]
; et alibi: Omnia probate; quod bonum est tenete
[(I Thess. V)]
.
Ergo si perseveraverit pulsans, et illatas sibi injurias
et difficultates visa fuerit patienter portare, et persistere
petitioni suae, annuatur ei ingressus; et sit in
cella ubi meditetur, et manducet, et dormiat. Et senior
ei talis deputetur, quae ei regulam saepius legat,
et curiose intendat et sollicita sit, si revera Deum
quaerit, si prompta est ad opus Dei, ad obedientiam,
ad opprobria sustinenda. Praedicentur ei omnia dura
et aspera, per quae itur ad Deum; et si promiserit
de stabilitate sua perseverantiam, tunc demum post
anni circulum in coenobium ingrediatur, et obedientia

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.