PL 87, col. 278

Regula ad virgines (Donatus Vesontionensis), J. P. Migne

ac stabilitate promissa in congregatione societur.
Et si potest fieri, aut nusquam, aut difficile in monasterio
infantula parvula, nisi ab annis sex aut septem,
quae jam et litteras discere, et obedientiae
obtemperare possit, suscipiatur.
CAPUT VII. De his quae, relictis maritis, ad monasterium veniunt, qualiter recipiuntur.
Quae autem viduae, aut maritis relictis, aut mutatis
vestibus, ad monasterium veniunt, non e cipiantur,
nisi antea de facultatiola sua cui voluerint chartas, aut
donationes, aut venditiones faciant, ita ut nihil suae
potestati, quod peculiariter aut ordinare aut possidere
videantur, reservent, propter illud Domini praeceptum: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae

habes
[(Matth. XIX)]
; et: Si quis non reliquerit omnia,
et secutus me fuerit, non potest meus esse discipulus [(Luc. XIV)]
.
Illae vero quae adhuc vivis parentibus
substantiam suam in potestate habere non possunt,
aut adhuc minoris aetatis sunt, chartas tunc facere
compellantur, quando res parentum in potestate habere
potuerint, aut ad legitimam aetatem pervenerint.
Ideo hoc sanctis animabus vestris praecipimus, timentes
exemplum Ananiae et Saphirae, qui cum totum
se dixissent apostolis obtulisse, partem obtulerunt,
partem sibi infideliter reservaverunt [(Act. V)] , quod,
scilicet, nec decet, nec licet, nec expedit. Ancillam
propriam nulli, nec abbatissae, liceat in suo servitio
habere: sed si opus habuerit, abbatissa jubente, de
junioribus in solatio suo accipiat.
CAPUT VIII. Ut nulli liceat rem propriam possidere.

Hoc praecipue vitium radicitus amputandum est de
monasterio, ut nulla praesumat aliquid proprium
habere, nec quidquam dare aut accipere, vel tenere,
sine jussione matris, nullam omnino rem, neque
tabulas, neque graphium, sed nihil omnino, quippe
quibus nec corpora sua, nec voluntates licet habere
in propria voluntate, omnia vero necessaria
a matre monasterii sperare. Nec quidquam liceat
habere, quod ipsa non dederit, aut permiserit.
Omniaque omnibus sint communia, ut scriptum est: Et erant illis omnia communia
[(Act. IV)]
. Nec quaeque
suum aliquid esse dicat, aut vindicare praesumat.

Quod si quae hoc nequissimo vitio deprehensa fuerit
delectari, tribus suppositionibus poeniteat.
CAPUT IX. Ut nemo peculiare opus sine jussione faciat.
Nemo sane cujuslibet operis vel artificii pro suo
libito quidquam sine jussione eligat faciendum, sed
quod faciunt in commune faciant, tam sancto studio
et tam fervente alacritate quasi sibi ipsis fecerint; et
quod faciunt matri praesentent, et illa cui opus fuerit
dispenset. Quae autem contumax exstiterit, hoc quod
fecit privetur, et centum percussionibus poeniteat.
Quae aliquid habebant in saeculo, quando ingrediuntur
monasterium, humiliter illud offerant matri,
communibus usibus profuturum. Quae autem non habuerunt,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.