PL 87, col. 287

Regula ad virgines (Donatus Vesontionensis), J. P. Migne

Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei [(Psal. XXXI)]
.
CAPUT XLII.
Sextus humilitatis gradus est, si omni utilitate vel
extremitate contenta sit monacha, et ad omnia quae
sibi injunguntur, velut operariam malam se judicet
et indignam, dicens sibi cum Propheta: Ad nihilum
redacta sum, et nescivi; ut jumentum facta sum apud
te, et ego semper tecum [(Psal. XCII.)]
CAPUT XLIII.
Septimus humilitatis gradus est, si omnibus se
inferiorem et viliorem, non solum sua lingua pronuntiet,
sed et intimo cordis credat affectu humilians
se, et dicat cum Propheta: Ego autem sum vermis,
et non homo, opprobrium hominum, et abjectio plebis
[(Psal. XXI)] .
Exaltata sum, et humiliata, et confusa [(Psal. LXXXVII)]
;
et item: Bonum mihi quia humiliasti,
me, ut discam mandata tua [(Psal. CXVIII)]
.
CAPUT XLIV.
Octavus humilitatis gradus est, si nihil agat monacha,
nisi quod communis monasterii regula vel
majorum cohortantur exempla.
CAPUT XLV.
Nonus humilitatis gradus est, ut linguam ad loquendum
prohibeat monacha, et taciturnitatem habens
usque ad interrogationem non loquatur, dicente
Scriptura quia in multiloquio non effugietur peccatum [(Prov. X)]
;
et quia vir linguosus non dirigetur
super terram [(Psal. CXXXIX)]
.
CAPUT XLVI.
Decimus humilitatis gradus est, si non sit facilis ac
prompta in risu, quia scriptum est: Stultus in risu
exaltat vocem suam [(Eccli. XXI)]
.
CAPUT XLVII.
Undecimus humilitatis gradus est, si cum loquitur
monacha, leniter et sine risu, humiliter et cum
gravitate, vel pauca verba et rationabilia loquatur,
et non sit clamosa in voce, sicut scriptum est: Sapiens
verbis innotescit paucis.
CAPUT XLVIII.
Duodecimus humilitatis gradus est, si non solum
corde, sed etiam corpore monacha humilitatem videntibus
se semper indicet, id est, in opere, in oratorio,
in monasterio, in horto, in via, vel ubicunque
sedens, ambulans, vel stans inclinato sit semper capite,

defixis in terra aspectibus, ream se omni hora
de peccatis suis existimans, jam se tremendo judicio
Dei repraesentari existimet, dicens sibi in corde semper
illud, quod Publicanus ille evangelicus fixis in
terram oculis dixit: Domine, non sum dignus ego
peccator levare oculos meos ad coelum [(Luc. XVIII)]
.
Et item cum Propheta: Incurvatus et humiliatus sum
usquequaque [(Psal. CXVIII)]
. Ergo his omnibus humilitatis
gradibus ascensis monacha ad charitatem
Dei perveniat illam, quae perfecta foras mittat timorem [(I Joan. IV)]
;
per quam universa quae prius
non sine formidine observabat absque ullo labore
velut naturaliter ex consuetudine incipiet custodire;
non jam timore gehennae, sed amore Christi, et consuetudine
ipsa bona, et dilectione virtutum, quam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.