PL 87, col. 288
Regula ad virgines (Donatus Vesontionensis), J. P. Migne
Dominus jam in operarium suum mundum a vitiis
et peccatis Spiritu sancto dignatus est demonstrare.
CAPUT XLIX. De taciturnitate.
Silentii regula diligenter custodienda decernitur,
quia scriptum est: Cultus autem justitiae silentium et
pax [(Isai. XXXII)]
; et ideo ne reatus de verbositate
conquiratur, exceptis utilitatibus ac necessariis, opus
est ut taceatur. Quia, juxta Scripturam, in multiloquio
non deerit peccatum [(Prov. X)]
; et alibi ait: Posui ori
meo custodiam; obmutui et humiliatus sum, et silui a
bonis [(Psal. XXXVIII)]
. Hic ostendit Propheta, si a
bonis eloquiis interdum propter taciturnitatem debet
tacere, quanto magis a malis verbis propter
poenam debet cessare? Tacendum igitur est, et cum
cautela et ratione loquendum, ne aut detractiones,
aut tumidae contradictiones in loquacitatem vitiosam
ac superfluam prorumpant. Ergo quamvis de bonis
et sanctis aedificationum eloquiis, perfectis Christi
sororibus propter taciturnitatis gravitatem rara loquendi
concedatur licentia. Quia, ut superius diximus, in multiloquio non effugies peccatum
[(Prov. X)]
;
et alibi: Mors et vita in manibus linguae [(Psal. XIV)]
.
Et si altiori voce praesumpserit, duabus silentii suppositionibus,
aut quinquaginta percussionibus poeniteat;
et si iterare praesumpserit, centum. Scurrilitates
vero, vel verba otiosa et risum moventia, aeterna
clausura in omnibus locis damnamus, et ad tale
eloquium famulae Christi aperire os non permittimus.
CAPUT L. De custodia oculorum.
Nulla in vobis concupiscentia oculorum cujuscunque
viri diabolo instigante consurgat. Ne dicatis vos
animos habere pudicos, si oculos impudicos habeatis,
quia impudicus oculus impudici cordis est nuntius.
Nec putare debet, qui in virum non simpliciter
convertit aspectum, ab aliis se non videri cum
haec facit. Videtur omnino a quibus videri se non
arbitratur. Sed etsi lateat, aut a nemi e hominum
videatur, quid faciet de illo superinspectore, cui
latere omnino non potest? Timeat ergo displicere
Deo, cogitet ne male placeat viro. Quando ergo simul
statis, si aut provisor monasterii, aut aliquis
cum eo virorum supervenerit, invicem vestram pudicitiam
custodite. Deus enim, qui habitat in vobis,
etiam isto vos modo custodit. Non sit notabilis habitus
vester, nec affectetis vestibus placere, sed moribus,
quod vestrum decet propositum.
CAPUT LI. Ut peccatum alterius non celetur.
Si quam vero liberius quam decet agere videritis,
matri in notitiam ponite. Nec vos judicetis esse malevolas,
quando hoc sancto animo indicatis; magis enim
innocentes non estis, et peccati ipsius participes vos
facitis, si sororem vestram, quam castigando corrigere
potuistis, tacendo perire permittatis. Si enim
vulnus haberet in corpore, aut esset a serpente
percussa, et vellet hoc occultare, dum timet secari,
nonne hoc crudeliter taceretur, et misericorditer
proderetur? Quanto magis ergo consilia diaboli et