PL 87, col. 289

Regula ad virgines (Donatus Vesontionensis), J. P. Migne

insidias illius manifestare debuistis, ne in deterius
vulnus peccati augeatur in corde, et concupiscentiae
malum diutius nutriatur in pectore? Et hoc facite cum
dilectione sororum et odio vitiorum
CAPUT LII. Ut inter se litigare, vel convicia dicere non debeant.
Et quamvis non solum cogitari, sed omnino nec
credi debeat, quod sanctae virgines duris sermonibus
per convicia mordeant se, tamen si forte, ut se
habet humana fragilitas, in tantum nefas aliquae de
sororibus ausae fuerint, diabolo instigante, prorumpere,
ut aut furtum faciant, aut in se invicem manus
mittant, justum est ut legitimam disciplinam
accipiant, a quibus regulae instituta violantur. Necesse

est enim, ut in eis impleatur illud, quod de
indisciplinatis filiis per Salomonem praedixit Spiritus
sanctus: Qui diligit filium suum, assiduat illi flagellum [(Eccli. XXX)]
.
Et iterum: Tu virga eum coedis,
animam illius de inferno liberabis [(Prov. XXIII)]
. Disciplinam
tamen ipsam in praesentia congregationis accipiant,
pro illo Apostoli: Peccantes coram omnibus
corripe [(I Tim. V)]
. Lites nullas habeatis, secundum
illud Apostoli: Servum Domini non oportet
litigare [(II Tim. II)]
. Si servum Domini litigare non
convenit, quanto magis ancillam Dei non expedit?
cujus quo verecundior est sexus, tanto animus
debet esse modestior. Aut si fuerint, quam celerius
finiantur, ne ira crescat in odium, et festuca convertatur
in trabem, et efficiatur anima homicida. Sic

enim legitis: Qui odit fratrem suum, homicida est [(I Joan. III)]
.
Et: levantes sanctas manus sine ira et
disceptatione [(I Tim. II)]
. Quaecunque convicio, vel
maledicto, vel etiam crimine objecto laeserit sororem
suam, meminerit culpam satisfactione purgare.
Quod vitium si iterare praesumpserit, districtione
severissima feriatur, usquequo per satisfactionem
recipi mereatur. Juniores praecipue senioribus deferant.
Si autem, ut fieri solet, stimulante diabolo,
invicem se laeserint, invicem sibi veniam petere,
et debita relaxare debebunt, propter orationes,
quas utique quantum crebriores, tantum puriores
habere debent. Quod si illa cui veniam petierit indulgere
sorori suae noluerit, a communione separetur,
et timeat illud: Quod si non dimiserit, non dimittetur

ei [(Matth. VI)]
. Quae autem nunquam vult
petere veniam, aut ex animo non petit; aut cui petitur,
si non admittat, sine causa in monasterio
esse videtur. Attamen usquequo satisfaciat poenitendo,
et sorori suae relaxet, nunquam in congregatione
societur. Proinde vobis a verbis durioribus
parcite: quae si emissa fuerint, non pigeat ex ipso
ore proferre medicamentum, unde facta sunt vulnera.
Quando autem vos, quae praepositae estis, necessitas
disciplinae pro malis moribus coercendis
dicere verba dura compellit, si etiam in ipsis modum
vos excessisse fortasse sentitis, non a vobis exigitur
ut veniam postuletis, ne apud eas quas oportet esse
subjectas, dum nimium servatur humilitas, regendi
frangatur auctoritas. Sed tamen petenda venia est ab

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.