PL 87, col. 290

Regula ad virgines (Donatus Vesontionensis), J. P. Migne

omnium Deo, qui novit etiam, quam plus juste
corripitis, quanta benevolentia diligatis.
CAPUT LIII. Ut nulla a parentibus suis sine jussione aliquid accipiat.
Nullatenus liceat sorori a parentibus suis, neque
a quoquam hominum, nec sibi invicem litteras, eulogias,
vel quaelibet munuscula, accipere aut dare
sine praecepto abbatissae. Quod si etiam a parentibus
suis ei quidquam directum fuerit, non praesumat suscipere
illud nisi prius indicatum fuerit matri; quod
si jusserit suscipi, in ipsius sit potestate, aut ei, si necesse
est, aut cui illud jubeat dare. Qua cunque autem,
quod Deus non patiatur, in tantum progressa fuerit
malum, ut occulte litteras ab aliquo, aut quaelibet mandata

aut munuscula accipiat, si hoc ultro confessa fuerit,
indulgentiam mereatur, et oretur pro ea. Si autem
celans proditur, vel convincitur, secundum instituta
monasterii regulae gravius emendetur. Simili etiam
districtioni subjaceat, si vel ipsa cuicunque litteras,
aut munuscula transmittere sacrilego ausu praesumpserit.
Pro affectu tamen parentum aut cujusque notitia,
si aliquas transmittere voluerit litteras aut eulogias
panis, matri suggerat, et si ipsa permiserit,
per posticiarias det, et ipsae de nomine illius transmittant
cui voluerit ipsa; sine praeposita, aut posticiaria,
per se nulla praesumat nec dare, nec accipere
a quoquam; quod si praesumpserit, tribus suppositionibus
poeniteat.
CAPUT LIV. Ut nulla cujuslibet alterius filiam in baptismo excipiat.

Nulla cujuslibet filiam in baptismo neque divitis
neque pauperis praesumat excipere. Neque ad enutriendum,
neque ad docendum, nobilium vel pauperum
filiae recipiantur, nisi quae in monasterio sub
habitu religionis, sicut et reliquae, perseverent.
CAPUT LV. Qualiter provisores monasterii, vel reliqui viri, intra monasterium debeant introire.
Ante omnia propter custodiendam famam vestram
nullus virorum in secretam partem monasterii, aut
in oratorium introeat, excepto episcopo, provisore,
et presbytero, et diacono, et uno vel duobus lectoribus,
quos et aetas et vita commendat, qui aliquoties
missas facere debeant. Cum vero aut tecta retractanda

sunt, aut ostia, aut fenestrae sunt componendae,
aut aliquid hujusmodi reparandum, artifices
tantum et servi ad operandum, si aliqua necessitas
exstiterit, cum provisore introeant; sed nec ipsi sine
scientia aut permissu matris. Ipse vero provisor in
interiorem partem monasterii, nisi pro his utilitatibus
quas superius diximus, nunquam introeat; et
aut nunquam, aut difficile, sine abbatissa, aut alio
honestissimo teste, ut sanctae secretum suum, sicut
decet et expedit, habeant.
CAPUT LVI. Ut neque matronae saeculares ingredi permittantur, vel puellae.
Matronae etiam, seu puellae saeculares, sive vir
nobiles atque ignobiles, in saeculari habitu constituti

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.