PL 87, col. 293

Regula ad virgines (Donatus Vesontionensis), J. P. Migne

Substantiae monasterii in ferramentis vel vestibus,
seu quibuslibet rebus, provideat abbatissa sorores
de quarum vitae moribus secura sit, et eis singula,
ut utile judicaverit, consignet custodienda atque recolligenda.
Ex quibus abbatissa brevem teneat; et
dum sibi in ipsa assignata sorores vicibus succedunt,
sciat quid dat, aut quid recipit. Quae cellario, sive canavae,
sive vestibus, vel codicibus, aut posticio, vel
lanipendio praeponuntur, super Evangelio claves accipiant
et sine murmuratione serviant reliquis. Si quae
vero vestimenta, calceamenta, ustensitia, negligenter
expendenda vel custodienda putaverit, tanquam interversor
rerum monasterii severius corrigatur. Indumenta

vero cum ipsa nova accipiunt, si vetera necessaria
non habuerint, abbatissae refundant, pauperibus
aut incipientibus junioribus dispensanda.
CAPUT LXIII. Ut ornamenta, vel varia opera in monasterio non fiant.
Moneo specialius, ut vestimenta lucida, vel cum
purpura, vel bebrina nunquam in usu habeatis, nisi
tantum laia et lactina. Plumaria ornamenta et omne
polyritum nunquam in monasterio fiant; nec ulla tinctura,
nisi nigra tantum, si necessitas fuerit, propter
illud Apostoli: Nemo militans Deo implicat se negotiis
saecularibus, ut ei placeat cui se probavit [(II Tim.
II)]
. Lectualia vero ipsa simplicia sint. Nam satis indecorum
est, si in lecto religiosae stragula saecularia,

aut tapetia picta resplendeant. Argentum in usu vestro
non habeatis, absque ministerio oratorii.
CAPUT LXIV. Ut capita qua mensura ligentur.
Capita nunquam altiora ligentur, nisi quomodo in
hoc loco mensuram de incausto fecimus.
CAPUT LXV. Quomodo dormire debent.
Singulae per singula lecta dormiant, lectisternia
pro modo conversationis secundum dispensationem
matris accipiant. Si potest fieri, omnes in uno loco
dormiant; si autem multitudo non sinit, denae aut
vicenae cum senioribus, quae super eas sollicitae sint,
pausent, Luminaria jugiter in eadem cella ardeant
usque mane. Vestitae dormiant et cinctae cingellis,

ut praeparatae sint ad opus divinum semper, et facto
signo absque mora surgentes festinent invicem se
praevenire ad opus Dei, cum omni tamen gravitate
et modestia. Adolescentes sorores juxta se non habeant
lectos, sed permistae cum senioribus. Surgentes
vero ad opus Dei invicem se moderate cohortentur,
propter somnolentarum excusationes.
CAPUT LXVI. De ordine congregationis.
Ordines suos in monasterio ita conservent, ut conversionis
tempus, ut vitae meritum discernit; atque
senior non conturbet gregem sibi commissum,neque
libera utens potestate injuste disponat aliquid, sed
cogitet semper quia de omnibus judiciis et operibus
suis redditura est Deo rationem. Ergo secundum ordines,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.