PL 87, col. 294

Regula ad virgines (Donatus Vesontionensis), J. P. Migne

quos constituerit, vel habuerit, ipsae sorores
sic accedant ad pacem, ad unionem, ad psalmum
componendum, in choro standum; et in omnibus
omnino locis aetas non discernatur in ordine, nec
praejudicet, quia Samuel et Daniel pueri presbyteros
judicaverunt. Ergo extra has, quas, ut diximus, altiori
consilio mater praetulerit, vel degradaverit certis
ex causis, reliquae omnes ut convertuntur ita sint
ut, verbi gratia, quae secunda hora diei venerit in
monasterium, juniorem se noverit esse illa quae prima
hora venerit diei, cujusque aetatis aut dignitatis
sit. Juvenculae per omnia ab omnibus disciplina teneantur.
Juniores igitur priores suas diligant. In ipsa
appellatione nominatim nulli liceat aliam puro nomine
appellare, sed priores juniores suas sorores

nominent, juniores priores suas nonnas vocent, quod
intelligitur materna reverentia. Ubicunque autem
sibi obviant sorores, junior a priore benedictionem
petat, transeunte majore minor surgat, et det ei locum
sedendi, nec praesumat junior consedere, nisi ei
praecipiat senior, ut fiat quod scriptum est: Honore
invicem praevenientes [(Rom. XII)]
.
CAPUT LXVII. De septimanariis coquinae.
Sorores sibi invicem serviant. In omni ministerio
corporali, tam in coquina, vel quidquid quotidianus
exegerit usus, vicibus sibi, excepta matre, seu praeposita,
succedere debent. Nulla excusetur a coquinae
officio, nisi aut aegritudine, aut in causa gravis utilitatis
aliqua occupata fuerit, quia exinde major merces

conquiritur. Imbecillibus autem procurentur solatia,
ut non cum tristitia hoc faciant, sed habeant
omnes solatia, secundum modum congregationis,
aut positionem loci. Egressura de coquina vasa ministerii
munda et sana cellariae consignet, quae cellaria
iterum intranti consignet, ut sciat quod dat, aut
quod recipit. Septimanariae autem ante unam horam
refectionis accipiant singulos biberes et panem, ut
hora refectionis sine murmuratione et gravi labore
serviant sororibus suis. In diebus autem solemnibus
usque ad missas sustineant.
CAPUT LXVIII. Si sorori impossibilia injungantur.
Si sorori aliqua forte gravia aut impossibilia injunguntur,
suscipiat quidem jubentis imperium cum

omni mansuetudine et obedientia. Et si omnino virium
suarum mensuram viderit pondus oneris excedere,
impossibilitatis causas ei quae sibi praeest patienter
et opportune suggerat, non superbiendo, aut
resistendo, vel contradicendo. Quod si post suggestionem
suam in sua sententia prioris imperium perduraverit,
sciat junior ista sibi expedire, et ex charitate
confidens de adjutorio Dei obediat.
CAPUT LXIX. Qualis debet esse modus excommunicationis.
Secundum modum culpae, et excommunicationis
vel disciplinae debet extendi mensura. Qui culparum
modus in abbatissae pendeat judicio. Si qua tamen
soror in levioribus culpis inveniatur, a mensae participatione
privetur. Privatae autem a mensae consortio

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.