PL 87, col. 297

Regula ad virgines (Donatus Vesontionensis), J. P. Migne

diebus ad sextam prandeant, qua mensura
prandii in abbatissae sit providentia et arbitrio, et
sic omnia temperet atque disponat, qualiter animae
salventur, et quod faciunt sorores, absque ulla murmuratione
faciant. A Kalendis autem Februarii usque
ad Kalend. Novemb. secunda, quarta, sexta jejunandum
est. A Kalendis autem Novembris usque ad Natalem
Domini, exceptis festivitatibus, omnibus diebus
jejunare oportet. A sancta vero Epiphania usque
ad caput Quadragesimae, quarta et sexta feria jejunandum
est. A Quadragesima vero usque in sanctum
Pascha ad vesperum reficiant. Ipsa autem vespera
sic agatur, ut lumine lucernae non indigeant reficientes,
sed luce adhuc diei omnia consummentur.
CAPUT LXXVII. De electione abbatissae.

Quoties sancta abbatissa ad Deum migraverit, nulla
ex vobis carnali affectu, aut pro natalibus, aut pro
facultatibus, aut pro parentela aliquam minus efficacem
fieri velit; sed omnes, inspirante Deo, unanimiter
sacram ac spiritualem eligite, quae et regulam monasterii
possit efficaciter custodire, et supervenientibus
responsum cum aedificatione et compunctione, et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.