PL 87, col. 298
Regula ad virgines (Donatus Vesontionensis), J. P. Migne
cum sancto affectu sapienter valeat reddere. Ut omnes
homines, qui vos cum grandi fiducia pro sua aedificatione
expetunt, Deum uberius benedicant, et de
vestra electione, et de illius quam elegistis conversatione
spiritualiter gratulentur. Illud etiam, quod non
credo, nec Deus pro sua misericordia fieri patiatur,
si quocunque tempore qualibet abbatissa de hujus
regulae institutione aliquid immutare aut relaxare
tentaverit, vel pro parentela, vel pro qualibet conditione
subjectionem vel familiaritatem pontificis hujus
civitatis habere voluerit, Deo vobis inspirante ex
nostro permisso in hac parte cum reverentia et gravitate
resistere, et hoc fieri nulla ratione permittite.
Te vero sanctam ac venerabilem monasterii matrem,
et te praepositam sacrae congregationis coram Deo et
angelis ejus admonemus et contestamur, ut nullius
unquam vel minae, vel oblocutiones, et blandimenta
molliant animam vestram, et aliquid de sanctae ac
spiritualis regulae institutione minuatis. Credo tamen
de Dei misericordia, quod non pro aliqua negligentia
reatum incurrere, sed pro sancta et Deo placita obedientia
ad aeternam beatitudinem possitis feliciter
pervenire. Amen.