PL 87, col. 530

Vita S. Eligii (Audoenus Rothomagensis), J. P. Migne

vicarius recursus, quae omnia nullatenus mens
humana potest aestimatione comprehendere: si ergo
haec talia sunt, quae videmus, et nullatenus comprehendimus,
qualia aestimanda sunt illa coelestia, quae
nondum videmus? Vel qualis horum omnium opifex,
cujus nutu cuncta creata sunt, cujus et arbitrio omnia
gubernantur? Illum ergo, fratres, super omnia
timete, illum inter omnia adorate, illum ultra omnia
amate, ad illius vos misericordiam tenete, de ejus
clementia nunquam desperate.
Quos bonos videtis, illos imitamini; quos malos
conspicitis, castigate et corripite, ut duplicem mercedem
habere possitis. Et qui hactenus idoneus a
supradictis malis vixisse cognoscitur, gaudeat quidem,
et Deo gratias agat, ac de caetero observet, et

perseverare in bonis operibus festinet: qui vero
usque nunc mala opera exercuit, cito se corrigat,
et ex toto corde poenitentiam agat antequam de hac
luce discedat; quia si sine poenitentia mortuus fuerit,
non ibit in redemptionem, sed praecipitabitur in
gehennam ignis, unde nunquam exiet in saecula saeculorum.
Quapropter omnes alloquor, viris pariter
et feminis dico, corrigat se unusquisque, et vitia sua
dum potest emendet, mala opera quae gessit poenitendo
expiet. Nullus se inebriet, nullus in convivio
suo cogat alium plus bibere quam oportet, quia vino
multo deditos vehementer Apostolus redarguit dicens: Neque ebriosi regnum Dei possidebunt
[(I Cor.
VI, 10)]
. Nullus vel in qualibet minima causa diaboli
sequatur adinventiones: nullus, sicut dictum est,

observet egrediens aut ingrediens domum quid sibi
occurrat, vel si aliqua vox reclamantis fiat, aut qualis
avis cantus garriat, vel quid etiam portantem
videat; quia qui haec observat, ex parte paganus dignoscitur;
qui vero haec contemnit, sibi prophetam
gratuletur clamare: Beatus vir cujus est nomen Domini
spes ejus; qui non respexit in vanitates et insanias
falsas [(Psal. XXXIX, 5)]
. Hinc et Apostolus monet: Omnes,
inquit, quodcunque facitis, in nomine
Domini nostri Jesu Christi facite [(Col. III, 17)]
. Prorsus
ergo recedendum est a cunctis hujuscemodi observationibus,
mathematici spernendi, auguria horrescenda,
somnia contemnenda, quoniam, sicut
Scriptura testatur, vana sunt. Unde et per Moysem
praecipitur: Non augurabimini, inquit, nec observabitis

somnia, neque ad magos declinabitis [(Levit. XIX,
26)]
. Oportet igitur ut et vos haec tota mente observetis,
et si quos cognoscitis vel occulte aliqua phylacteria
exercere, expedit ut nec cibum cum eis sumatis,
neque ullum consortium apud eos habeatis. Ista
ergo omnia spernentes ad Dei vos auxilium conferte,
de ejus misericordia nunquam desperate.
Omni diei Dominico ad ecclesiam convenite, et
ibi non causas, non rixas, vel otiosas fabulas agatis,
sed lectiones divinas cum silentio auscultate; et pro
pace Ecclesiae, vel pro peccatis vestris orate: qui

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.