PL 87, col. 531
Vita S. Eligii (Audoenus Rothomagensis), J. P. Migne
enim in ecclesiis fabulari non timet, et pro se, et
pro aliis redditurus est rationem, dum nec ipse
verbum Dei audit, nec alios audire permittit: de talibus
quippe Dominus in Evangelio dicit: Vae vobis,
hypocritae, qui clauditis regnum coelorum ante homines:
vos non introitis, nec introeuntes sinitis intrare [(Matth. XXIII, 13)]
.
Judices etiam qui praeestis, justissime
judicate, nihil in judicio injuste agatis, nec munera
super innocentes accipiatis; non ad personam
attendatis, nec res alienas rapaciter tollatis, quia
de vestris quid vel supra noctem agatur, nescitis.
Pauperem etiam et advenam nullatenus in judicio
opprimatis, timentes illud quod Veritas in Evangelio
dicit: Quia in quo judicio judicaveritis, judicabimini.
Et in qua mensura mensi fueritis, remetietur
vobis [(Matth. VII, 2)]
. Cavete semper ne de vobis propheta
dicat: Vae vobis qui potentes estis in mundo:
qui justificatis impium pro muneribus, et justitiam
justi aufertis ab eo [(Isai V, 22)]
. Vae qui dicitis malum
bonum, et bonum malum [(Ibid. v. 20)]
. Labia vestra
loquuntur mendacium, et manus vestrae plenae sunt
iniquitate [(Ibid. LIX, 3)]
. Facta est vobis veritas in
oblivionem, et justitia fugit a vobis [(Ibid. v. 19)]
. Haec,
fratres, considerantes pariter et qui praeestis, et quibus
praeestis, in Dei vos timore solidate; retinete
quae dicta sunt, facite quae praecepta sunt, habete
semper Christum in mente, signum ejus in fronte.
Scitote quia multos habetis adversarios qui cursum
vestrum impedire festinant; idcirco in omni loco,
omni hora, crucis signaculo vos armate, crucis
vexillo vos munite: hoc enim solum timent, illud
solum expavescunt; hoc et vobis datum est scutum
in quo possitis omnes sagittas maligni ardentes exstinguere.
Porro magna res est signum Christi, et
crux Christi, sed illis solis prodest qui faciunt mandata
Christi; ut ergo vobis prosit, praecepta ejus
totis viribus adimplere contendite, et sive sedetis,
sive ambulatis, sive manducatis, sive lectum ascenditis,
sive ab strato surgitis, signum Christi vestram
muniat frontem, ut vos semper memoria Dei et vigilantes
protegat, et in sopore custodiat; et quoties
in nocte excitati fueritis, et somnus ex oculis evolaverit,
mox labiis signum crucis occurrat, mensque
orationibus occupetur, ac Dei praecepta in corde
volvantur, ne stupido pectori repente subrepat inimicus,
vel per fatuam incuriam serpat in animam
avidus adversarius: et cum in sensu vobis turpem
suggesserit cogitationem, proponite futurum Dei judicium,
inferni supplicium, gehennae poenas, tartari tenebras,
quae impii patiuntur. Si haec feceritis, statim
turpis cogitatio evanescit, nec vos deserit virtus Christi,
quia verum est quod propheta canit: Sperantes
in Domino misericordia circumdabit [(Psal. XXXI, 10)]
.
Sed cum haec omnia, auxiliante Domino, impleveritis,
scitote quia hoc moleste accepturus est diabolus,
dum viderit vos a societate sua discedere et ob
hoc fortasse aliquas nequitias aut infirmitates vobis