PL 87, col. 534

Vita S. Eligii (Audoenus Rothomagensis), J. P. Migne

Reddite ergo libenter ex omnibus quae possidetis super
terram, quod cognoscitis Deo placere; nolite de
cuncta substantia vestra fraudare decimam, ne vobis
novem partes auferantur, et sola decima remaneat.
Convertimini ad hoc, dicit Dominus, ut aperiam
vobis cataractas coeli, et effundam vobis benedictionem
meam. Si igitur dederitis voluntarie, plus
semper vobis Dominus dabit: si non dederitis, quanticunque
pauperes in locis quibus habitatis fame
mortui fuerint, tantorum homicidiorum rei eritis.
Insuper immittet vobis Dominus pestilentiam, et famem,
et perdetis totum quod habetis, necnon adhuc
et animas vestras. Ut autem haec vobis non veniant,
festinate cum bono animo dare, unde animas vestras
possitis redimere, nec eligatis cui misericordiam faciatis,

ne forte praetereatis eum qui meretur accipere,
quia nescitis in quem Christus dignetur advenire.
Scitote quia quod pauperi vel peregrino in terra
largimini, sedenti in coelo datis, qui dixit: Qui vos
recipit, me recipit [(Matth. X. 40)]
; et, Quandiu uni ex
minimis meis fecistis, mihi fecistis [(Matth. XXV, 40)]
.
Inter haec autem omnia quae Dominus exerceri
praecepit bonitatis opera, nihil aliud a vobis quaerit
nisi salutem animarum vestrarum, et ut timeatis
eum semper, et custodiatis mandata ejus [(Levit.
XXVI, 3)] . Quod si feceritis, dabit vobis, sicut per
sanctum Moysem pollicitus est, pluvias congruenti
tempore, et terra vestra gignet germen suum, erit
abundantia fructuum, pomorum, vinearumque et
segetum, et abundabitis omnibus bonis: et dabit vobis

pacem per circuitum, et absque terrore eritis:
ipseque habitabit inter vos. E contra si non custodieritis
praecepta ejus, venient in vobis plagae ab eodem
Moyse praedictae: pestilentia scilicet, fames et
gladius; eritque coelum sicut ferrum, et terra quasi
aeramentum, nec proferet terra germen, et segetes
omnes delebuntur; omnisque labor vester in cassum
consumetur. Insuper consurgent in vos hostes vestri,
et devorabit vos gladius, et erit terra vestra deserta
et desolata: et tunc clamabitis prae angustia, et non
exaudiet Dominus: sicut per prophetam minatur
dicens: Locutus sum, et non audierunt, et clamabunt,
et non exaudiam, dicit Dominus [(Zach. VII, 13)]
. Et
iterum propheta clamat: Non est abbreviata manus

Domini, ut non possit salvare, aut exaudire, sed iniquitates
vestrae diviserunt inter vos et Deum vestrum,
et peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis ne
exaudiat [(Isa. LIX, 1)]
. Ut ista vero vobis non contingant,
custodite quae praecepta sunt, implete Dei
mandata, ut vivatis et bene sit vobis, nihilque calamitatis
vobis eveniat: ipse enim per prophetam consolatur,
dicens: Si egerint, inquit, poenitentiam pro
iniquitatibus suis, et ego poenitentiam agam super malum
quod locutus sum ut facerem eis, et non faciam,
dicit Dominus [(Jerem. XVIII, 8)]
. Haec ergo fratres,
semper in mente tenete, haec verba filiis et vicinis
vestris narrate, haec rememoramini dum sedetis in
domos vestras, et dum ambulatis, nec obliviscamini
ea cum bene fuerit vobis, sed Deum semper timete

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.