PL 87, col. 535
Vita S. Eligii (Audoenus Rothomagensis), J. P. Migne
et ipsi soli servite, ne irascatur contra vos furor
ejus. Scitote quia ipse custodit pactum et misericordiam
diligentibus se et custodientibus praecepta sua,
omnesque ab eis tollet languores. Considerate quia,
sicut beatus Joannes apostolus praenuntiat, Novissima
hora est [(I Joan. II, 18)]
: ideoque nolite jam
mundum diligere, quia cito transit, et omnis concupiscentia
ejus cum eo: vos autem facite voluntatem
Dei, ut maneatis in aeternum, et habeatis fiduciam
cum apparuerit, nec confundamini in adventu
ejus. Nemo vos seducat; qui facit justitiam
justus est, et qui facit peccatum ex diabolo est.
Et utique omne peccatum sive furtum, sive
adulterium, sive mendacium, sine daemonis operatione
non fit. Considerate, quaeso, quam perniciosum
est opera diaboli exercere, ejusque participem
fieri, non in requie, sed in poena gehennae. Idcirco
quotiescunque peccatis, nolite exspectare mortifera
securitate, ut vulnera ipsa putrescant, nec alia insuper
augeatis, sed continuo per poenitentiae confessionem
remedium vobis adhibere festinate. In magnis
etiam operibus vos jugiter dilatare contendite,
ita ut qui fuit hactenus superbus, jam sit humilis;
qui erat adulter, sit castus; qui solebat furari, aut
res alienas tollere, incipiat jam res proprias ecclesiis
et pauperibus erogare; qui fuit invidus, sit benignus;
qui erat ebriosus, sit sobrius; qui fuit iracundus, sit
patiens; qui fecit alteri injuriam, cito veniam petat;
cui injuria facta est, sine mora dimittat, ut et illi
dimittatur; aut quare non dimittat fratri parum, ut illi
Deus dignetur dimittere totum? Nam et hoc eleemosynae
genus est, ut dimittat aliquis ex toto corde ei a
quo laesus exstiterit. Quod si aliquis ita sit pauper, ut
nullam rem habeat unde eleemosynam corporalem faciat,
quia non potest fieri ut ab aliquibus non patiatur
injuriam, si ex toto corde omnibus in se peccantibus
indulgeat, et contra nullum hominem odium in corde
teneat, atque omnes sicut semetipsum diligat, hoc ei
procul dubio pro maxima eleemosyna reputabitur.
Ut autem peccantibus in nos liberius dimittamus,
hortatur Dominus in Evangelio, dicens: Si dimiseritis
hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater
vester coelestis peccata vestra: si non dimiseritis hominibus
peccata eorum, nec Pater vester dimittet vobis
peccata vestra [(Matth. VI, 14)]
.
Nemo ergo se circumveniat, nemo se seducat,
quia qui unum hominem in hoc mundo in odium
tenet, quidquid Deo in operibus bonis obtulerit, totum
perdet, quia non mentitur Apostolus terribiliter
clamans: Qui fratrem suum odit, homicida est [(I
Joan. III, 15)]
, et mendax est, et in tenebris ambulat [(I Joan. II, 11)]
.
Hoc loco fratrem omnem hominem
oportet intelligi, quia omnes in Christo fratres sumus.
Ergo, fratres, idcirco vos ad inimicorum dilectionem
commoneo, quia ad sananda peccatorum vulnera
nullum fortius medicamentum esse cognosco. Licet
grandis sit labor inimicos diligere in hoc saeculo,
sed magnum erit praemium in futuro. Qui hic
dilexerit inimicos, erit Dei amicus; nec solum
amicus, sed etiam filius, sicut ipse hoc quod