PL 87, col. 536

Vita S. Eligii (Audoenus Rothomagensis), J. P. Migne

supra jam praemisimus pollicetur, dicens: Diligite
inimicos vestros: benefacite his qui oderunt vos: et
orate pro calumniantibus vos, ut sitis filii Patris vestri,
qui in coelis est [(Matth. V, 44; Luc. VI, 27)]
. Qui
ergo diligit, possidebit requiem; Qui non diligit, sicut
apostolus dicit, manebit in morte [(I Joan. III, 14)]
.
Cum haec ita sint, charissimi, dilectionem veram,
non falsam invicem habetote, actus vestros ad Deum
semper dirigite, et quidquid potestis, pro amore
vitae aeternae laborate: currite dum lucem habetis,
priusquam tenebrae vos comprehendant. Cum laboratis
pro carne, laborate et pro anima: si curritis
pro carne quam post modicum tempus vermes devoraturi
sunt in sepulcro, plus currite pro anima,
ut ornata bonis operibus sine fine laetetur in coelo.

Ante omnia, quando jejunatis, quod prandere debetis
pauperibus erogate; et sicut Dominus in Evangelio
docet: Cum jejunatis, nolite fieri sicut hypocritae,
tristes, ut videamini ab hominibus, sed illi soli qui videt
in absconso [(Matth. VI, 16)]
. Et iterum monet: Attendite
ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut
videamini ab eis [(Matth. VI, 1)]
. Plus ergo semper de
cibo cordis quam de cibo corporis cogitate, et dum in
mundo versamini, aeternam vitam bene vivendo vobis
emite. Lectiones divinas et in ecclesia libenter audite,
et quae auditis jugiter in domibus vestris recolite,
ut quomodo corpus pascitur cibo, sic reficiatur
anima Dei verbo: certum est enim quia qualis est
caro quae post multos dies perceperit cibum, talis est
et anima quae raro pascitur Dei verbo. Ergo, charissimi,

sive ambulatis, sive sedetis, sive operamini,
vel omnia quaecunque agitis, semper quod ex divina
lectione auditis ad mentem reducite, semperque evangelica
praecepta in corde ruminate.
Ante omnia luxuriam fugite, concupiscentiam
malam vitate, timentes illud quod Dominus in Evangelio
dicit: Omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum
eam, jam moechatus est eam in corde suo [(Matth.
V, 28)]
. Uxores legitimas absque ulla simulatione diligite,
sicut Apostolus praecepit, dicens: Viri, diligite
uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam [(Ephes. V, 25)]
.
Et secundum eumdem apostolum: Mulieres viris suis subjectae sint, et timeant sicut Deum [(Ibid. V, 22)]
.
Nec quisquam vir legitimam uxorem ex
quacunque occasione dimittere praesumat, quia secundum

sententiam Domini: Quicunque dimiserit uxorem
suam, excepta fornicationis causa, facit eam moechari [(Matth. V, 32)]
.
Concubinas etiam sive ante
nuptias sive post nuptias habere prohibemus, quia
omnino illicitum est: nam qui uxorem legitimam ducere
cogitat, dignum est ut virginitatem usque ad
nuptias custodiat, et post nuptias, nullam alteram
praeter unam legitimam conjugem cognoscat, sicut et
apostolus Paulus praecepit [(Hebr. XIII, 4)] , ut ipse
fidem servet, sicut et illam sibi servare vult; nec
peccet cum alia, sicut nec suam vult cum alieno viro
peccare, timens illud quod idem apostolus terribiliter
proclamat, dicens: Fornicatores et adulteros judicabit
Deus [(Ibid.)]
. Quidquid enim de jure connubii mulieribus
non licet, nec viris omnino licet: nam qui

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.