PL 87, col. 537

Vita S. Eligii (Audoenus Rothomagensis), J. P. Migne

ante legitimas nuptias habere concubinam praesumit,
pejus peccat quam qui adulterium committit; et ob
hoc dignus est a Christianorum consortio separari:
qui si non poenituerit, aeterna illum flamma sine remedio
cruciabit. Quapropter, Christiane, fuge fornicationem,
erubesce jam sub oculis Dei et angelorum
peccare. Capitalia crimina omni nisu detestare, quae
sunt sacrilegium, homicidium, adulterium, falsum
testimonium, furtum, rapina, superbia, invidia, avaritia,
iracundia, et ebrietas; haec sunt enim crimina
quae mergunt homines in supplicium aeternum: ex
quibus quicunque in se vel unum habere cognoscit,
si poenitentiam non egerit, sine ullo remedio in gehenna
ignis ardebit. Et ideo, anima Christiana, vigila,
ora, cave semper praedicta crimina, et quidquid

boni praevales, age pro vita aeterna. Aperi pauperibus
manum tuam, ut Christus tibi aperiat januam
suam, et intres in gaudia paradisi: noli ipse
te tradere in perditionem, quia Christus pro te effudit
sanguinem, satis te charum habuit quem tam
charo pretio comparavit. Terreat te gehennae metus,
quo vel sic possis abstinere a pravis operibus. Omni
hora mortem adesse spera, et futura Dei judicia
super te jugiter formida, ut tibi quod scriptum est
possit aptari: Beatus homo qui semper est pavidus [(Prov. XXVIII, 14)]
.
Quod male fecisti, dum potes
emenda, dum est licentia poenitentiae; veniam non
desperes si ad meliora converteris, quia desperatio
pejor est omni peccato; nullatenus ergo de Dei misericordia
desperes, nec post centum peccata, nec

post mille crimina, quia nulla est tam gravis culpa,
quae poenitendo non habeat veniam. Quamvis ergo
quisque te irritet, quamvis conviciet, quamvis injuriam
tibi faciat, tu tace, patiens esto, nec rependas
contumeliam, et melius tacendo vinces injuriam:
cum maledicitur tibi, benedic tu, et magnam habebis
gratiam, si non laedas a quo laesus es. Nullum
despicias, non egenum, non servum, quia forsitan
melior est apud Deum quam tu; et quia Omnes, secundum
apostolum, unum sumus in Christo Jesu [(Gal. III, 28)]
.
Et, Quia non est personarum acceptor
Deus [(Act. X, 34)]
; sed, sicut scriptum est, Unusquisque
quodcunque fecerit bonum, hoc accipiet a Domino,
sive servus, sive liber [(Ephes. VI, 8)]
. Non detrahas
fratri tuo, nec facias calumniam proximo tuo,

neque per violentiam opprimas eum, sed sicut per
Moysem dicitur: Si paupertate compulsus vendiderit

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.