PL 87, col. 541

Vita S. Eligii (Audoenus Rothomagensis), J. P. Migne

corpore in saecula cruciari. Rogo ergo, ut si vultis
ab illo igne, vel ab illa poena liberari, desistatis jam
amplius peccare. Dominum per prophetam attendite
clamantem: Revertimini recedentes ab iniquitatibus
vestris, et sanabo vos [(Ezech. XVIII)]
. Et iterum: Nolo,
inquit, mortem impii, sed ut revertatur et vivat [(Ezech.
XXXIII, 11)]
. Et per Isaiam clamat, dicens: Quando
conversus ingemueris, tunc salvus eris [(Isa. XLV)]
. Et
iterum: Revertimini ad me, dicit Dominus, et salvi
eritis [(Ibid.)]
. Per Joel quoque similiter commonet,
dicens: Convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio,
et lacrymis, et planctu (Joel II, 12).
Ecce quot testimonia ad conversionem vestram
ex divinis oraculis prolata sunt. Vigilate ergo sollicite,

quia quanto proximum finem mundi diabolus
conspicit, tanto crudelius contra Christianos saevit,
ut quia se cito damnandum cognoscit, plus sibi socios
in poenam multiplicet, cum quibus utique sine
fine crucietur. Cavete ergo attentius, et jugiter cum
Dei timore conversamini, scientes quia unusquisque
vestrum angelum Dei habet qui observet jugiter quae
egerit, et si quidem bene agit, gaudium sancto angelo
sibi adhaerenti gignit; si vero mala opera exercet,
angelum sanctum a se repellit, et malignum daemonem
sibi conjungit. Quapropter, charissimi, haec
me loquente, introrsus ad vos redite, conscientias
vestras discutite, si dignas mentes angelici consortii
geritis praevidete, et si vos bonos ac dignos Deo
conspicitis, de meritis vestris nunquam superba

mente praesumatis, sed magis de caetero cum humilitate
cavete. Si vero peccatis vos obnoxios cernitis,
nullatenus desperate, tantum facite in corde pactum
cum Deo, ut jam amplius non peccetis; sed fiducialiter
veniam sperate, quia Dominus sinum pietatis
suae assidue patefacit, et omnes ad se recipere per
poenitentiam quaerit: nam et si adulter quis, aut meretrix,
aut fur, aut ebriosus, aut mendax, vel etiam
filiorum necator fuerit, tantum de caetero poenitens
caveat, et indulgebit illi Altissimus. Publicanum de
Evangelio, et latronem, necnon et meretricem, sed
et Paulum sumite ad exemplum, qui de semetipso
dicit: Prius fui blasphemus, et persecutor, et contameliosus;
sed misericordiam Dei consecutus sum,
quia ignorans feci in incredulitate [(I Tim. I, 13)]
. Et

vos ergo si quid forte ignoranter admisistis, reparate
vos, quaeso, dum licet, per poenitentiam; confitemini
Domino in totis praecordiis vestris, quoniam
bonus est; doleat vos non egisse quod bonum est:
et qui poenitet, ita poeniteat ut ulterius jam lugenda
non committat; et qui pauperiores estis in saeculo,
nolite ob hoc contristari, quia si bene agitis, ditiores
eritis in coelo.
Denique cavete ne quis turpem sermonem ex ore
proferat, et secundum Apostolum, Fabulis variis,
et doctrinis nolite seduci [(Heb. XIII, 9)]
: sed corripite
inquietos, consolamini pusillanimes, patientes estote ad
omnes [(I Thess. V, 14)]
; et omnis sermo malus ex ore
vestro non procedat, timentes illud quod scriptum
est: Pervertunt mores bonos, colloquia mala (I Cor.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.