PL 87, col. 542
Vita S. Eligii (Audoenus Rothomagensis), J. P. Migne
XV, 33). Crapulam etiam et ebrietatem perhorrescite,
quia Dominus haec per semetipsum redarguit:
dicens: Cavete ne graventur corda vestra in crapula
et ebrietate [(Luc. XXI, 34)]
; et Apostolus prohibet
dicens: Nolite, inebriari vino, in quo est luxuria [(Ephes. V, 18)]
.
Procul dubio enim qui plus manducat
aut bibit quam expedit, et peccatum incurrit, et servare
saturitatem non valet; quia cum venter aut
venae nimia fuerint satietate repletae, illico necesse est
ut libido in membris ejus generetur. Unde et alias
scriptum est: Vinum potatum multum, amaritudo est
animae et ruina, multiplicans imprudenti offensionem,
minuens virtutem, et faciens vulnera [(Eccli. XXXI, 38-40)]
.
Et hoc quidem dico non creaturam Dei malam asseram,
aut judicem esse damnandam, sed ut vos sobriores
cautioresque reddam; imo et admoneo, ut
nullam Dei creaturam dicatis malam, quia Deus cuncta
valde bona creavit [(Gen. I, 31)] . Nam quaecunque
nobis mala esse videntur, aut nocent, nostro
vitio, non sua natura nobis mala existunt: ideoque,
fratres, solum diabolum, qui superbiendo factus est
malus, detestantes, tantorum bonorum Creatorem
Dominum glorificate.
Cavete semper viam latam, quae ducit ad interitum;
apprehendite angustam, per quam reperietur
aeterna beatitudo. Pauperes et peregrinos ad convivium
vocate, Dominumque de hac re praecipientem
attendite: Cum facis, inquit, prandiam, noli vocare divites
qui conviventur tecum, sed voca pauperes, debiles,
claudos, caecos; et beatus eris, quia non habent retribuere
tibi; retribuetur enim tibi in resurrectione justorum [(Luc. XIV, 12)]
.
Nec enim justum est ut in populo
Christiano, qui uno pretio redempti sunt, et uni
Domino serviunt, alii distentis epulis ventribus et
ebrii incedant, alii famis periculo deficiant; prorsus
peccatum est, ut vestra superflua a tineis devorentur,
et pauperes nec vetustissima quaeque accipere
mereantur: quare non consideratis quia pari conditione
in hoc mundo venistis, unique Domino servi
estis; simili etiam exitu de mundo migrabitis; et si
bene agitis, ad unam beatitudinem venietis? Aut
quare pauper vobiscum non accipiat cibum, qui vobiscum
accepturus est consortium angelorum? Quare
non accipiat vel veterem tunicam, qui pariter accepturus
est immortalitatis stolam? Haec, fratres,
considerantes ita pauperum curam gerite, ut uberrimam
pro his retributionem in coelis capiatis. Mendacium
semper fugite, quia non minimum crimen est,
Scriptura dicente: Os quod mentitur, occidit animam [(Prov. XIX, 5)]
;
et testis falsus non erit impunitus [(Sap.
I, 11)]
. Et David ad Dominum: Perdes, inquit, omnes
qui loquuntur mendacium [(Psalm. V, 7)]
. Unde et
Apostolus: Deponentes, ait, mendacium, loquimini veritatem
unusquisque cum fratre suo [(Ephes. IV, 25)]
. In
hac ergo vita positi ita agite, ut cum hinc migraveritis,
et caro vestra a vermibus coeperit devorari in
sepulcro, anima ornata bonis operibus cum sanctis
omnibus laetetur in coelo. Retrahat vos a malis operibus
vel peccatorum interitus; eorum quos jam praemisistis
attendite calamitates; considerate divitum